Marcus Bassaeus Rufus, Marci filius, eques Romanus e tribu Stellatina, fuit praefectus praetorio imperante Marco Aurelio ab anno 168 usque ad 177.

Omnem cursum honorum equestrem eximiae virtutis causa splendide percucurrit : nam primo bis centurio primipilus fuit, ac postea deinceps tribunus quintae cohortis vigilum, tribunus cohortis decimae urbanae, tribunus cuiusdam cohortis praetoriae, procurator Asturiae et Gallaeciae, procurator regni Norici, procurator Belgicae et duarum Germaniarum, ac tandem Romam regressus procurator a rationibus et praefectus vigilum.

Anno 168 praefectus Aegypti factus est ; anno nondum finito tamen, mortuo ex peste praefecto praetorio Furio Victorino, in eius locum Romam revocatus est. Expeditioni adversus Sarmatas Germanosque usque ad annum 175 interfuit. In quo bello ob eximiam virtutem ab imperatoribus Marco Aurelio et Commodo filio eius, coronis, hastis puris aliisque donis militaribus donatus est, necnon ornamentis consularibus. Isdem imperatoribus suadentibus senatus ei tres statuas honorificas Romae decrevit, in Foro Traiani, in templo Martis Ultoris atque in templo divi Antonini Pii.

Fontes recensere

CIL 6, 1599

Plura legere si cupis recensere

  • Karol Kłodziński, Equestrian cursus honorum basing on the careers of two prominent officers of the Emperor Marcus Aurelius., In Tempore, 2010 ː 1–15 (Hic legere potes).