Mangasea Nova[1], nunc Staroturuchansk (Russice Старотуруханск, i.e. Turuchanium priscum), est arx vetus et urbs, nunc vicus tantum in territorio Crasnoiarensi Foederationis Russicae. Situs est in ripa laeva Ieniseae fluminis in ostio Turuchani fluvii. Circa mille incolarum anno 2020 habuit.

Wikidata Mangasea Nova
Res apud Vicidata repertae:
Mangasea Nova: insigne
Mangasea Nova: insigne
Civitas: Russia
Locus: 65°54′0″N 87°37′0″E
Numerus incolarum: 72

Gestio

Procuratio superior: Inter-settlement territory of Turukhansky District
Mangasea Nova circa annum 1735.

Historia recensere

Ab incolis Mangaseae anno 1607 castra hiemalia in ostio Turuchani condita sunt. Mox castellum Turuchanense[2] aedificatu, est. Mangasea anno 1662 incendio destructa incolae eius in castellum Turuchanense migraverunt; ab anno 1672 urbs Mangasea Nova nominabatur; saeculo XVIII regionis magnae Mangasea Nova urbs principalis erat; ab anno 1735 caput circuli gubernii Toboliensis. Anno 1780 urbs Turuchanium (Russice Turuchansk) nomen cepit. Anno 1909 urbs incensa est et anno 1912 in alteram ripam Ieniseae translata est, ad ostium Tunguscae Inferioris, loco vico Monasteriano (Monastyrskaia), translata est; vicus loco prisco situs hodie Staroturuchansk (i.e. Turuchanium priscum) nominatur.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mangaseam Novam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 65°54′0″N 87°37′0″E