Malus Maius[1] vel palus Maius[2] est altus malus ligneus quem homines pro variis feriis Europaeis populo gratis erigunt, praecipue Kalendis Maiis vel Pentecoste, quamquam in nonnullis culturis media aestate erigitur. Aliis locis, malus Maius est proprietas perennis, quae solum per ferias adhibetur, aliisque locis diserte Kalendis Maiis erigitur et tum amovetur.

Homines circa malum Maium in vico Åmmeberg Sueciae saltant.

Usus mali Maii imprimis invenitur intra nationes Europae Germanicae et regiones vicinas quas eae moverunt, sed origines ignotae sunt, quamquam nonnulli existimant malum initio fuisse rem magni momenti in paganismo Germanico Aetatis Ferreae et in primis Medii Aevi culturis, moresque adventum Christianitatis superavisse, omnes autem ullas significationes priscae amittentem. Usus in multis regionibus Europae per aeva mediaevale et primum modernum notus est, quamquam saeculis duodevicensimo et undevicensimo minus acceptus. Hodie, mos in partibus Europae et inter communia Europaea in America Septentrionali iam conservatur.

Nexus interni

Adnotationes recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad malos Maios spectant.
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!