Malala Yousafzai (Urdu ملالہ یوسفزئی, Pašto ملاله یوسفزۍ; Mingorae[1] in urbe Pakistaniae septentrionalis die 12 Iulii 1997 nata) est activista Pakistana quae ius puellarum puerorumque ad institutionem[2][3] atque alia iura humana defendit.

Wikidata Malala Yousafzai
Res apud Vicidata repertae:
Malala Yousafzai: imago
Malala Yousafzai: imago
Nativitas: 12 Iulii 1997; Mingora
Patria: Pakistania

Familia

Genitores: Ziauddin Yousafzai; Toorpekai Yousafzai
Coniunx: Asser Malik

Inde ab anno 2009 ob commentarios interretiales lingua Urdu ab ipsa scriptos, quibus violentia a Talibanis perpetrata adversus scholas pro puellis constitutas patefit, a praeside Pakistaniae laudata erat. Die vero 9 Octobris 2012, Talibanus quidam telo ignifero praeditus in Malalam invectus est ad eam vita privandam; glans metallica puellae cerebrum penetravit, vita tamen eius servata est eorum beneficio, qui aliquot per menses in Pakistaniae et Angliae valetudinariis adulescentulae saluti operam navarunt.

Die 12 Iulii 2013, Malala orationem habuit in conventu Consociationis Nationum de omnium ad eruditionem iure loquens, de pace, de disciplinae momento, de paupertate, de tromocratia atque intolerantia, profitens autem se non-violentiam, sicut Mahatma Gandhi, Martinus Lutherus King, Nelson Mandela, Mater Teresia Calcuttensis, et alii fecerant, optare.[4]

Die 10 Octobris 2013, Malala Praemio Sacharov, deinde die 10 Decembris 2013 Praemio Nationum Unitae de Iuribus Humanis, atque die 10 Octobris 2014 Praemio Nobeliano Pacis cum Kailash Satyarthi honestata est.

Et mense Aprilis anno 2017, legata nunctus pacis Nationum Unitae electa est. Anno 2020 studium eium finit apud Universitatem Oxoniensem ubi baccaraureos philosophiae, politicae et oeconomicae acquisit.

Et anno 2021, eium matrimonium cum Asser Malik a Twitter publicavit.[5]

Nexus interni

Notae recensere