Maikop[1] (Russice Майкоп, Adygeice Мыекъуапэ, Myek'uape[2]) est urbs in Russia. Adygeiae caput est. Incolas 140 539 habuit anno 2019.

Wikidata Maikop
Res apud Vicidata repertae:
Maikop: insigne
Maikop: insigne
Civitas: Russia
Locus: 44°36′0″N 40°5′0″E
Numerus incolarum: 139 084
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Мыекъуапэ

Gestio

Procuratio superior: Maykop Urban Okrug

Geographia

Superficies: 308 chiliometrum quadratum
Meschita cathedralis in Maikop

Historia recensere

Anno 1835 castra militaria hoc loco primum constructa sunt. Anno 1857 arx aedificata est, quae anno 1870 in numero urbium inclusa est et caput circuli regionis Cubanicae facta. Ab anno 1936 regionis autonomae Adygeicae caput est. Anno 1942 tempore Belli orbis terrarum secundi a Germanis Maikop captum est et anno 1943 liberatum.

Notae recensere

  1. "...in abruptis prope Maikop..." (Acta horti botanici Academiae scientiarum... Petropoli, 1892, p. 17); "Caucasus, circa Maikop..." (Candollea, vol. 27-2, 1972, p. 250).
  2. Scilicet Latine Vallis Pumilarum.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 44°36′0″N 40°5′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani
  • Maikop in Vicicommuniis
  • Situs proprius (Russice)