Maieutica (μαιευτική) est verbum Graecum artem obstetricis designans. In philosophia vero Socratica ita nominatur genus interrogationis, per quod efficitur ut is qui interrogatur veritatem aliquo modo ipse inveniat[1] nec quicquam stricto sensu discat sed reminiscitur se iam scire.

Itaque eandem artem atque mater sua (quae obstetrix fuerat) sese exercere dicere solebat Socrates, ut qui non corpora sed mentes parturientes adiuvaret[2].

Notae recensere

  1. ἡ ἐρὠτησις διδασκαλία ἑστίν, sic Socrates ad Ischomachum (Oec. XIX,15).
  2. Theaetetus (148e-151d)

Nexus interni

 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!