Magnolia grandiflora est species arborum florentium familiae Magnoliacearum, in Civitatibus Foederatis meridio-orientalibus endemica, a Virginia litorali ad meridiem ad mediam Floridam, et ad occidentem ad Texiam orientalem et Oclahomam. Planta est magna, ad 27.5 m alta attingens, conspicua, sempervirens, magnis foliis atroviridibus et magnis fragrantibusque floribus albis. Plus quam centum cultivarietates natae sunt et in commercio latissime per mundum venumdantur. Lignum est durum et gravis, et in commercio adhibitum est ad faciendam supellectilem, lectulos, et laminas ligneas.

Flos et folia Magnoliae grandiflorae

Magnoliidae 
Ordo : Magnoliales 
Familia : Magnoliaceae 
Genus : Magnolia 
Subgenus : M. subg. Magnolia 
Sectio : M. sect. Magnolia 
Species : M. grandiflora 
Magnolia grandiflora 
L.  
Territorium
Semina.

Cultus et usus recensere

Marcus Catesby, primus in America Septentrionali conlector, Magnoliam grandifloram ad Britanniam anno 1726 transportavit, ubi, coli incipiens, Magnoliam virginianam mox officiebat, quae nonnullos annos ante conlecta erat.

 
Arbor anno 1807 apud Hortum Plantarum (Francice: Jardin des plantes) Portu Namneti posita.

Magnolia grandiflora, symbolus Civitatum Foederatarum Meridianarum, est arbor civilis Mississippiae,[1] et flos civilis Mississippiae et Ludovicianae (Gardiner 2000:143). Flos ut symbolus exercitus Civitatum Foederatarum Americae per Bellum Civile Americanum adhibita est (Callaway 1994:99).

Pinacotheca recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Callaway, Dorothy Johnson. 1994. The world of magnolias. Portlandiae Oregoniae: Timber Press. ISBN 0-88192-236-6.
  • Gardiner, Jim. 2000. Magnolias: A Gardener's Guide. Portlandiae Oregoniae: Timber Press. ISBN 0-88192-446-6.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Magnoliam grandifloram spectant.
 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!