Magna Curalii Obex[1] est maximum orbis terrarum systema scopulorum curalii,[2][3] quod in plus quam 2600 scopulorum singulorum[4] et in circa nongentis insulis quae trans plus quam 2600 chiliometrorum (1600 milium) et aream circa 344 400 chiliometrorum quadratorum patet.[5][6] Obex in Mari Curalino litori Terrae Reginae in Australia boreoorientali obiecta est.

Pars Magnae Curalii Obicis quae ad Litus Airlie et Mackay, regiones litorales Terrae Reginae. Queensland coastal areas of iacet. Imago ex satellite.
Varia curalia speciosa in Scopulo Flynn, prope Cairns, oppidum Australianum.

Magna Curalii Obex ex spatio videtur potest, maxima orbis terrarum structura ab organismis vivis effecta.[7] Haec structura scopuli in billionibus minusculorum organismorum, polypodorum curalii appellatorum, consisit.[8] Magna vitae diversitatem sustinet, et UNESCO Situs Hereditatis Mundi anno 1981 electa est.[2][3] CNN, canalis televisificus, eam unum ex Septem Naturalibus Mundi Miraculis appellavit.[9] Queensland National Trust? eam icon civitatis Terrae Reginae nominavit.[10]

Magna scopuli pars a Vivario Marino Magnae Curalii Obicis protegitur, quod effectum usus humani inhibet, sicut piscatus et periegesis. Inter alias circumiectorum res quae scopulum eiusque oecosystema premunt sunt surface runoff,? mutatio climatis cum ampla curalii dealbificatione, et cyclica numeri Acanthasterorum planci incrementa.

Magna Curalii Obex, diu a populis Aboriginalibus Australianis et Insulanis Freti Torresiani usurpata, est magna culturarum et studiosi rerum divinarum animi incolarum regionis pars. Scopulus est locus peregrinatoribus gratissimus, praecipue in regionibus Insularum Whitsunday? et Cairns. Periegesis magni momenti in oeconomia regionis est, quae circa $3 billiones Australianos per annum olim reddidit.[11]

Geologia et geographia recensere

 
Chelonia mydas super Magnam Curalii Obicem natat.
 
Acanthaster planci Scleractinia praedatur.
 
Linckia laevigata super curalium sedet. Peregrinatores saepe photographemata puchritudinis naturalis scopuli faciunt.
 
Pterois antennata familiae Scorpaenidarum, unus e piscibus quae scopulum habitant.
 
Chelmon rostratus familiae Chaetodontidarum scopulum habitat.

Magna Curalii Obex est distincta Cordillerae Australianae Orientalis proprietas, minores Insulas Murray comprehendens.[12] Extenditur a Freto Torresiani (inter Caionem Bramble, eius septentrionalissimam insulam, et australe Papuae Novae Guineae litus) ad septentriones, usque ad transitum nominis expers inter Insulam Dominae Elliot (eius insulam australissimam) et Insulam Fraser ad australem. Insula Dominae Elliot per spatium geodesicum situs est 1915 chiliometra ad meridio-orientalem Caionis Bramble.[13]

Pinacotheca recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. 2.0 2.1 UNEP World Conservation Monitoring Centre (1980). "Protected Areas and World Heritage – Great Barrier Reef World Heritage Area". Department of the Environment and Heritage 
  3. 3.0 3.1 "The Great Barrier Reef World Heritage Values" 
  4. The Great Barrier Reef World Heritage Area, quae in 344 400 chiliometris quadratis consistit, 2900 scopulos habet; inter hoc autem systema non sunt scopuli in Freto Torresianum inventi, cui est area aestimata circa 37 000 chiliometrorum quadratorum et fortasse 750 scopuli et vada (Hopley et al., p. 1).
  5. Fodor's. "Great Barrier Reef Travel Guide" 
  6. Department of the Environment and Heritage. "Review of the Great Barrier Reef Marine Park Act 1975" 
  7. Sarah Belfield (8 February 2002). "Great Barrier Reef: no buried treasure". Geoscience Australia (Australian Government) 
  8. Sharon Guynup (4 September 2000). "Australia's Great Barrier Reef". Science World .
  9. CNN (1997). "The Seven Natural Wonders of the World" .
  10. National Trust Queensland. "Queensland Icons" 
  11. "Measuring the Economic and Financial Value of the Great Barrier Reef Marine Park, Research Publication 84 (Great Barrier Reef Marine Park Authority, 2005).
  12. A. K. Lobeck, Physiographic Diagram of Australia (Novi Eboraci: The Geological Press, Columbia University, 1951): "to accompany text description and geological sections which were prepared by Joseph Gentili and R. W. Fairbridge of the University of Western Australia."
  13. Great Barrier Reef General Reference Map (Great Barrier Reef Marine Park Authority, September 2004).

Bibliographia recensere

  • Bell, Peter. 1998. AIMS: The First Twenty-Five Years. Townsville: Australian Institute of Marine Science. ISBN 978-0-642-32212-8.
  • Bowen, James, et Margarita Bowen. 2002. The Great Barrier Reef: History, Science, Heritage. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-82430-3.
  • Coleman, Neville. 1997. Tauchen und Reisen: Great Barrier Reef, Australien. Delius Klasing. ISBN 3-7688-1062-3.
  • Done, T. J. 1982. Patterns in the Distribution of Coral Communities across the Central Great Barrier Reef. Coral Reefs 1(2):95–107. doi 10.1007/BF00301691.
  • Doubilet, David. 2002. Great Barrier Reef. Hamburgi: National Geographic. ISBN 3-934385-83-4/
  • Great Barrier Reef Marine Park Authority. Research Publications.
  • Hopley, David, Scott G, Smithers, et Kevin E. Parnell. 2007. The Geomorphology of the Great Barrier Reef: Development, Diversity, and Change. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-85302-8.
  • Hutchings, Pat, Mike Kingsford, et Ove Hoegh-Guldberg. 2008. The Great Barrier Reef: Biology, Environment and Management. CSIRO Publishing. ISBN 978-0-643-09557-1.
  • Lucas, P. H. C., et al. 1997. The Outstanding Universal Value of the Great Barrier Reef World Heritage Area. Great Barrier Reef Marine Park Authority. ISBN 0-642-23028-5.
  • Mather, P., et I. Bennett, eds. 1993. A Coral Reef Handbook: A Guide to the Geology, Flora and Fauna of the Great Barrier Reef. Ed. 3a. Chipping North: Surrey Beatty & Sons Pty Ltd. ISBN 0-949324-47-7.
  • Rinaldi, Roberto. 1999. The Great Barrier Reef Dive Guide. Abbeville Press. ISBN 0-7892-0456-8. EAN 9780789204561.
  • Rinaldi, Roberto, ed. 2001. Australien: Enzyklopädie der Unterwasserwelt. ISBN 3-86132-222-6.
  • Smithers, Scott G., et Kevin E. Parnell. 2007. The Geomorphology of the Great Barrier Reef: Development, Diversity, and Change. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-85302-6. LCCN 2007279540.
  • Zell, Len. Diving & Snorkeling Australia's Great Barrier Reef. Lonely Planet Verlag.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Magnam Curalii Obicem spectant.