Māris Kučinskis (Valmierae natus die 28 Novembris 1961) est politicus Lettoniae et a die 11 Februarii 2016 primus minister patriae, praecessore Laimdota Straujuma.

Wikidata Māris Kučinskis
Res apud Vicidata repertae:
Māris Kučinskis: imago
Māris Kučinskis: imago
Nativitas: 28 Novembris 1961; Woldemaria
Patria: Lettonia

Alumnus Universitatis Latviensis Rigae est, ubi rebus oeconomicis studuit. Consiliarius fuit in oppido nativo municipalis ab anno 1996, regionalis ab 1998, legatus ad parlamentum Lettonicum ab 2003 ad 2010, minister progressus regionalis ab 2004 ad 2006 sub primo ministro Aigars Kalvītis. Rursus ab anno 2014 legatus est parlamentarius.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Māris Kučinskis spectant.