Lydia Thyatirensis est sancta Christiana, cuius memoria ab Ecclesia Catholica 3 Augusti colitur, ab ecclesiis Orthodoxis variis 27 Martii, 25 Iunii, 20 Maii.

Wikidata Lydia Thyatirensis
Res apud Vicidata repertae:
Lydia Thyatirensis: imago
Lydia Thyatirensis: imago
Nativitas: 1. saeculum; Thyatira
Obitus: 1. saeculum; Filippoi

Memoria

Sanctus (feriae die 20 Maii, 3 Augusti)

Lydia in Philippis habitabat et prima in hac urbe et in tota Europa fuit, quae sermonibus Pauli apostoli credidit. Hoc in Actibus Apostolorum[1] narratur:

Et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes. Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete”; et coegit nos.

Lydia a Paulo baptizata (a Maria Ellenrieder(de) anno 1861 picta)

Lydia diaconissa in Philippis facta esse dicitur.

Notae recensere

  1. 16:11—15.

Nexus externi recensere

  • De sancta Lydia in Santi et beati (Italice)
  • Lydiae Paulo epistola e Heroidibus Eobani Hessi