Ludovicus Pastor (natus Aquisgrani die 31 Ianuarii 1854; obiit in Ponte Aeni die 29 Septembris 1928) fuit praeclarus historicus, praecipue de historiae paparum scripsit et diplomaticus. Maxima opera eius fuit Geschichte der Päpste seit dem Ausgang des Mittelalters (id est Latine Historia papae a fine Medii Aevii), quae constitit ex sedecim voluminibus inter annum 1886 et1933 divulgatis.

Ludovicus Pastor

Vita recensere

Pastor studuit apud gymnasium Francofurti ad Moenum , ubi discipulus Ioannis Janssen fuit et postea Lovanii (1875), Bonnae (1875/76) et Vindobonae (1877/78) .

Ab anno 1881 Pastor docuit apud universitatem Pontis Aeni, ubi professor Historiae Recentis anno 1887 factus est. Propter famam eius cum primum in Italiam venit anno 1881, papa Leo XIII concessit ei introitum in tabularis Bibliothecae Vaticanae.

Ab anno 1901 dux Instituti Austriaci Historiae Romae et ab anno 1921 legatus Austriae apud Sanctam Sedem creatus est. Anno 1908 ordinem equestrem a imperatore Austriae Francisco Iosepho accepit et 1916 dominus (Baron) factus est.

Opera recensere

Nexus externus recensere

  • Thomas Brechenmacher, "PASTOR, Ludwig" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 6 (Herzberg, 1993. ISBN 3-88309-044-1) , columnae 1588–1594 (Theodisce)