Ludovicus Cornarus[1] seu Aloysius Cornelius,[2] vulgo Alvise vel Luigi Cornaro (natus 1467;[3] mortuus 1566) fuit scriptor Venetianus de architectura et de regimine. Clarus est praecipue ob libellos quattuor, Trattato della vita sobria, Compendio della vita sobria et Amorevole essortatione Italiane ab anno fere 1550 seriatim editos, anno 1558 sub titulo renovato Discorsi della vita sobria coniunctos, in quibus de sanitate tuenda et de vita longa disserit. Opusculus a Leonardo Lessio Latine versus est anno 1613, titulo Tractatus de vitae sobriae commodis.

Opera recensere

Notae recensere

  1. Hygiasticon
  2. "De Aloysii Cornelii libro De vita propaganda, moderate et parce vivendo epigramma" Scribd apud www.scribd.com[nexus deficit] p. 6
  3. Secundum it:wiki, 1464

Bibliographia recensere