Ludoviciana (Francice La Louisiane), vel plenius Ludoviciana Francica,[1] fuit districtus administrativus Novae Franciae. Omnis districtus, in dicione Francica ab anno 1682 ad 1762, et iterum ab 1802 (rite) ad 1803 rectus, ex Ludovico XIV rege Franciae a Renato Roberto Cavelier, Domino de la Salle, exploratore Francico, appellatus est. Amplissimam primum amplectebatur Americae Septentrionalis regionem, quae plurimum pelvis exsiccationis Fluminis Mississippiensis comprehendebat, a Magnis Lacubus ad Sinum Mexici, atque a Montibus Appalachianis ad Montes Saxosos extendens.

Nova Francia ante Pacem Traiecti ad Rhenum
Pelvis exsiccatoria Fluminis Mississipiensis et eius tributariorum
A new map of the north parts of America claimed by France under ye names of Louisiana. Tabula a Hermanno Moll facta (Londinii, 1720)
Ludoviciana Inferior ante 1736
Tabula Americae Septentrionalis saeculo septimo decimo
Vexillum regale Ludovici XIV et Novae Franciae usque ad 1760
Cathedralis Sanci Ludovici Novae Aureliae

Ludoviciana divisa est in duas regiones, quae erant Terra Illinoesiana (Francice la Haute-Louisiane 'Ludoviciana Superior'), quae ex septentrionibus Arkansae fluminis oritur, et Ludoviciana Inferior (Francice la Basse-Louisiane). Ludoviciana, una ex hodiernis Civitatum Foederatarum civitatibus, ex regione historica appellatur, quamquam solum parvam terrarum vastarum a Francicis vindicatarum partem occupat.[1]

Franci regione explorare coeperunt Ludovico XIV regnante, sed Ludoviciana Francica non bene utebantur. Francia, Bello Septem Annorum victa, orientalem regionis partem Britanniarum Regno, partemque occidentalem Hispaniae pro Florida Hispanica anno 1763 cessit.

Nexus interni

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 La Louisiane française 1682-1803, 2002. Quamquam La Louisiane appellatur, eius nomen factum est vocabulum Francicum civitatis Civitatum Foederatarum, ergo ante 1879, regio colonica usitate La Louisiane française appellari coepit.

Bibliographia recensere

Francice scripta
  • Balvay, Arnaud. 2006. L'Epée et la Plume: Amérindiens et Soldats des Troupes de la Marine en Louisiane et au Pays d'en Haut. Québec: Presses de l'Université Laval. ISBN 9782763783901.
  • Balvay, Arnaud. 2008. La Révolte des Natchez. Lutetiae: Editions du Félin. ISBN 9782866456849.
  • Garnier, Michaël. 1992. Bonaparte et la Louisiane. Lutetiae: Kronos/SPM ISBN 2901952046.
  • Giraud, Marcel. 19531974. Histoire de la Louisiane française (1698–1723). 4 vol. Lutetiae: Presses Universitaires de France.
  • Hamel, Réginald. 1984. La Louisiane créole politique, littéraire et sociale (1762–1900). Francophonie vivante. 2 vol. Ottavae: Leméac. ISBN 2760939146.
  • Havard, Gilles, et Cécile Vidal. 2006. Histoire de l'Amérique française. Ed. 2a. Champs. Lutetiae: Flammarion. Prima editio, 2003). ISBN 208080121X.
  • Jacquin, Philippe. 1987. Les Indiens blancs: Français et Indiens en Amérique du Nord (XVIe - XVIIIe siècles). Bibliothèque historique. Lutetiae: Payot. ISBN 2228142301.
  • Langlois, Gilles-Antoine. 2003. Des villes pour la Louisiane française: Théorie et pratique de l'urbanistique coloniale au XVIIIe siècle. Villes et entreprises. Lutetiae: L'Harmattan. ISBN 2747547264.
  • Lefrançois, Thierry, ed. 1992. La Traite de la Fourrure: Les Français et la découverte de l'Amérique du Nord. La Rochelle: Musée du Nouveau Monde et Thonon-les-Bains: L'Albaron. ISBN 2908528363. Catalogus exhibitionis in Museo Novi Mundi.
  • Lugan, Bernard. 1994. Histoire de la Louisiane française (1682–1804). Lutetiae: Perrin. ISBN 2702824625, ISBN 2262000948.
  • Meyer, Jean, Jean Tarrade, et Annie Rey-Goldzeiguer. 1991. Histoire de la France coloniale, t. 1, A. Colin, coll. « Histoires Colin ». Lutetiae. ISBN 2200372183.
  • Terrage, Marc de Villiers Du. 1904. Les dernières années de la Louisiane française. Lutetiae: E. Guilmoto.
Anglice scripta
  • Balesi, Charles J. 1992, 1996. The Time of the French in the Heart of North America (1673–1818). Ed. 2a. Sicagi: Alliance française de Chicago. ISBN 1881370003.
  • Conrad, Glenn R., ed. 1995. The French Experience in Louisiana. La FayetteL University of Southwestern Louisiana Press. ISBN 0940984970.
  • Giraud, Marcel. 1991. A History of French Louisiana (1723–1731). Vol. 5. Rubibaculi: Louisiana State University Press.
  • Goins, Charles R., et J. M. Calwell. 1975. Historical Atlas of Louisiana. Normanniae: University of Oklahoma Press.
  • Hubert, V. 1975. A Pictorial History, Louisiana. Novi Eboraci: Charles Scribner.
  • Neuman, Robert W. 1984. An Introduction of Louisiana Archeology. Rubibaculi et Londinii: Louisiana State University Press. ISBN 0807111473.
  • Thornton, Russel. 1987. American Indian Holocaust and Survival.', Normanniae: University of Oklahoma Press.
  • White, Sophie. 2012. Wild Frenchmen and Frenchified Indians: Material Culture and Race in Colonial Louisiana. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press.

Nexus externi recensere