Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus

Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti et quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia recensere

Avus eius Opiter Verginius Esquilinus fuit, consul suffectus anni 478 a.C.n., pater autem Lucius Verginius Tricostus consul annis 435 a.C.n. et 434 erat.

Cursus honorum recensere

Anno 402 a.C.n. Verginius primo tribunus militum consulari potestate electus est et cum eo Gaius Servilius P.f. Ahala, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutus, Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus Manius Sergius L.f. Fidenas. Tum bellum in Veios continuatum, Anxur oppidum ab hostibus expugnata, bellum adventu repentino Capenatium et Faliscorum extentum est. Propter cladem ob controversias inter tribunos acceptam sententia fuit, ut statim novi tribuni eligendi essent, quod etiam constitutum est[1]. Verginius anno 401 accusatus et damnatus est, quod collegae Servilio ante Veios petito auxilium non tulisset[2]

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 8-9
  2. op. cit., V 11