Lucius Valerius P.f. Poplicola Potitus

Lucius Valerius P.f. Poplicola Potitus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia recensere

Filii eius erant Lucius Valerius L.f. Potitus, qui annis 414, 406, 403, 401, 398 atque 392 tribunus militum consulari potestate fuit, et Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus, qui annis 415, 407 atque 404 tribunus militum et anno 410 consul rei publicae Romanae electus est.

Cursus honorum recensere

Valerius anno 449 a.C.n. consul una cum Marco Horatio Barbato electus est, postquam decemviri, qui tyranni se gessissent, a magistratibus se abdicaverunt. Consules nuper electi Leges Valerias Horatias promulgaverunt, quibus iura plebis inter dicionem decemvirorum diminuta restituerentur:

  • Plebiscita comitiorum tributorum leges totius populi ut essent
  • Tribuni plebis, ut sacrosanctitate tuerentur
  • ut plebi ius provocationis esset[1].

Eodem anno Aequos vicit et decreto populi triumphavit[2].

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 55
  2. op. cit. III 63


Antecessores:
Decemviri legibus scribundis
Consul
449 a.C.n.
cum
Marco Horatio Barbato
Successores:
Lars (aut Sp.) Herminius Coritinesanus (Aquilinus) et Titus Verginius Tricostus Caeliomontanus)