Lucius Postumius Albinus Regillensis

Lucius Postumius Albinus Regillensis (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorum recensere

Lucius anno 389 a.C.n. tribunus militum consulari potestate fuit. Collegae eius tum Lucius Valerius L.f. Poplicola, Lucius Verginius Tricostus, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Publius Cornelius fuerunt. Eo anno tribuni militum infeliciter contra Gallos certaverunt. De pace cum duce Gallorum Brenno agere coacti sunt. Tum Brennus illam vocem famosam "Vae victis!" exclamavisse dicitur[1].

Anno 381 a.C.n. tribunus II, collegae Marcus Furius Camillus, Aulus Postumius Albinus Regillensis, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Lucius Furius Sp.f. Medullinus, Marcus Fabius K.f. Ambustus erant. Camillo eo anno bellum in Volscos et Tusculum mandatum est[2].

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 48.
  2. op.cit., VI 22,5-26,8