Lucius Porcius L.f. Licinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 181 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Gens recensere

Pater eius eiusdem nominis anno 207 a.C.n. praetor pugnae ad Metaurum interfuit. Filius eius etiam Lucius Porcius Licinus nominabatur.

Cursus honorum recensere

Anno 193 praetor electus est. Provincia, quam administravit, Corsica et Sardinia erat[1]. Postquam saepius frustra candidatus fuit, anno 184 una cum Publio Claudio Ap.f. Pulchre consul creatus est[2]. Ambo consules in Ligures bellum gesserunt neque autem multum efficerunt[3]. Inter bellum Porcius templum Veneris Erycinae templum vovit, quod filius anno 181 Romae apud Portam Collinam aedificavit[4].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXIV 54,2; 55,6
  2. Titus Livius, op.cit. XXXIX 32,8
  3. Titus Livius, op.cit. XXXIX 44,11; 45,3
  4. Titus Livius, op.cit. XL 34,4


Antecessores:
Appius Claudius Ap.f. Pulcher et Marcus Sempronius M.f. Tuditanus
Consul
184 a.C.n.
cum
Publio Claudio Ap.f. Pulchre
Successores:
Quintus Fabius Q.f. Labeo et Marcus Claudius L.f. Marcellus