Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus

Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. erat.

Familia recensere

Pater eius Publius Minucius Augurinus, consul anni 492 a.C.n., frater Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus erat, qui anno 457 consulatum gessit.

Cursus honorum recensere

Ipse Lucius anno 458 consul electus est. Eo anni Romani cum Aequis bellum gesserunt et Minucius in monte Algido ab hostibus circumventus est. Itaque Lucius Quinctius Cincinnatus a Gaio Nautio Rutilo collega dictator nominatus Minucium liberavit et consulem deposuit[1]. Anno 450 a.C.n. Minucius decemvir legibus scribundis electus est et iterum ab Aequis victus est, ut Livius rettulit[2]. Anno 440/439 praefectus annonae erat et Spurium Maelium plebeium divitem accusavit, qui inter inopiam frumentum plebi dividebat, quod regnum appeteret[3]. Sunt autem, qui putent Minucium ficticium esse[4].

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita III 25,4-29,6
  2. loc. cit. cap. 41,10; 42, 7-10
  3. Livius, op.cit. IV 12,8
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 238-239


Antecessores:
Quintus Fabius M.f. Vibulanus III, Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (Cossus)
Consul
458 a.C.n.
cum
Gaio Nautio Rutilo
Successores:
Gaius Horatius M.f. Pulvillus II, Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus