Lucius Licinius Murena erat senator Romanus qui consulatum cum Decimo Iunio Silano anno 62 a.C.n. gessit. Statim post comitia consularia a Servio Sulpicio Rufo et Catone ambitus accusatus est. Sed terrente omnes tum coniuratione Catilinae consul Cicero orationem pro eo habuit, quam postea Pro Murena inscriptam publicavit, et iudicibus persuasit ut eum quamvis sontem absolverent. Ita consul fieri potuit, post consulatum nihil memorabile effecit.

De gente recensere

Nobili gente plebeia Liciniorum ortus Lucius Licinius Murena filius erat illius Lucii Licinii Murenae qui a Sylla in Italiam revertente relictus provinciam Asiam pro praetore (84-81 a.C.n.) rexit atque secundum bellum cum Mithridate VI sponte sua movit et de rege Pontico 81 a.C.n. Romae triumphavit. Nec pater nec avus nec abavus ad consularem dignitatem pervenerant quamquam omnes praetores fuisse traduntur. Frater ei fuit, Gaius Licinius Murena, cui provinciam suam, Galliam Transalpinam, regendam tradidit cum anno 63 a.C.n. ad consulatum petendum profectus est[1].

Cursus honorum recensere

  • 83-81 a.C.n. patrem sequebatur in secundo bello Mithridatico.
  • 75 vel 74 a.C.n. Quaestor cum Servio Sulpicio[2].
  • 73-68 a.C.n. legatus Luculli in tertio bello Mithridatico fuit. Vere 72 a.C.n. Lucullus ei Amisum obsidendam tradidit dum ipse adversus Mithridatem procedit. Victo rege Lucullus rediit atque ipse Amisum cepit. Tum Murena captivum Tyrannion, praeclarum grammaticum, sibi flagitavit atque ei libertatem statim dedit[3]. Deinde Lucullum secutus bellum cum Armeniorum rege Tigrane gessit et Tigranocerta, novum regni caput, 69 a.C.n. obsedit[4].
  • 67 a.C.n. decemvir ad Asiam ordinandam post Luculli victoriam a senatu missus est[5], quod munus a Pompeio irritum factum.
  • 65 a.C.n. Praetor urbanus ludos Apollinares magnifice celebravit[6].
  • 64 a.C.n. Pro praetore in Gallia Narbonensi[7]
  • 63 a.C.n. consulatus petitor statim a tribubus electus est et a competitore Servio Sulpicio adstante Catone ambitus accusatus. A iudicibus tamen absolutus est ne respublica consulibus vacaret eo tempore quo Catilinae coniuratio opprimebatur. Patroni Murenae fuerunt Marcus Licinius Crassus, Quintus Hortensius Hortalus, Marcus Tullius Cicero tum consul qui paulo antea secundam orationem in Catilinam habuerat. Ille Cicero ipse erat auctor legis Tulliae de ambitu[8] e qua reus tunc periclitabatur.
  • 62 a.C.n. consul cum Decimo Iunio Silano. Cum collega legem Iuniam Liciniam tulit intervallum trium nundinarum inter promulgationem et rogationem legum interesse iubentem et uni rogationi res plures inter sese non conexas inesse vetantem[9], legem Caeciliam Didiam confirmantem et poenas augentem. Praeterea et in ceteris optimatium rebus consuluit et Catoni, qui tum tribunus plebis erat, a collega Metello Nepote et praetore Gaio Caesare cum vexaretur, succurrisse dicitur quamquam ab eo priore anno ambitus accusatus[10].

Fontes recensere

Si vis plura legere recensere

  • J. Arkenberg, "Licinii Murenae, Terentii Varrones and Varrones Murenae. I A Prosopographical study of Three Roman Families", Historia 1993(42) : 326-351

Notae recensere

  1. Pro Murena 89. Sallustius, Cat. coniur. 42.3
  2. Pro Murena 18
  3. Plutarchus, Luc. 15-19.
  4. Plutarchus, Luc. 25-29.
  5. Ad Att. 13,6,4
  6. Pro Mur. 35-37. Plin., HN 33,53
  7. Pro Murena 42, 53, 68-69.
  8. Non Murenam sed Catilinam in animo habebat tum cum legem ferebat.
  9. Cicero, Phil. 5,8 et Pro Sestio 135
  10. Plut., Cat. min. 28.