Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus

Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator et vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia recensere

Filius eius Marcus Cornelius Maluginensis anno 450 a.C.n. decemvir legibus scribundis erat.

Cursus honorum recensere

Lucius ipse anno 459 una cum Quinto Fabio M.f. Vibulano consul Romanus creatus est. Eo anno Cornelius contra Volscos certavit et ei idcirco a senatu triumphus decretus est. Collega Fabius autem cum Aequis pugnavit. Domi consules contra leges a tribunis plebis latas egerunt. Hoc anno et census factus est, quo 117319 cives Romani numerati sunt[1].

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 22-24


Antecessores:
Publius Valerius P.f. Poplicola II et Gaius Claudius Ap.f. Inregillensis Sabinus
Consul
459 a.C.n.
cum
Quinto Fabio M.f. Vibulano
Successores:
Gaius Nautius Sp.f. Rutilus II et Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus