Lucius Cocceius Nerva fuit senator Romanus primi saeculi a.C.n., qui tempore belli civilis amicus et Marci Antonii et Caesaris Octaviani erat : ita unus e praecipuis conciliatoribus Brundisinae et Tarentinae[1] pacum fuit.

De gente recensere

Lucius Cocceius Nerva est homo novus : dominantibus triumviris primum Coccei Nervae, Narnia in Umbria oriundi, in memoriam historicam prodeunt. Fratrem habuit Marcum qui consul ordinarius anno 36 a.C.n. fuit. Quatenus cum consule suffecto anni 39 a.C.n. Gaio Cocceio Balbo cognatus fuerit nescitur. Quamquam antiquus commentator Sermonum Horatii eum avum Nervae Augusti facit, tamen plerique eruditi moderni fratrem Marcum hunc fuisse putare malunt[2]. Homo dives erat Lucius qui praeclaram villam Caudii in Samnio ad viam Appiam possidebat in quam Horatius et Maecenas et Vergilius in itinere Brundisino devertebant.

De cursu honorum recensere

Quamquam nullus magistratus ei tribuere possumus Lucius Cocceius triumvirorum aetate aliquid auctoritatis in rebus publicis habuit. Anno 41 a.C.n. ab Octaviano Alexandriam apud Marcum Antonium legatus missus est. Anno proximo Romam reversus persuasione utrumque triumvirum in mutuam gratiam revocare potuit (pax Brundisina). Sermones eius de ea re cum Octaviano prolixe rettulit Appianus, contra Dio Cassius de eo silet.

Testante quadam Horatii satura[3] anno 37 a.C.n. denuo paci Tarentinae aliquid contulisse videtur, unacum Maecenate, Fonteio Capitone[4], Octavia... Praenomen Horatiano quidem carmini deest, sed Lucilius in manuscripto Porphyrionis commentatoris legitur, qui ab editoribus in Lucium corrigi solet[5].

Nihil de eo postea accepimus sed Seneca[6] adfirmat Cocceios, e partibus Marci Antonii ad Octavianum transfugas, aliquid momenti in consilio Augusti imperatoris habuisse. Itaque Lucius Cocceius, cuniculi iussu Marci Agrippae in bello adversus Sextum Pompeium inter lacum Avernum et Cumanum litus sub montem effossi architectus, libertus huius senatoris fuisse vulgo putatur[7].

Notae recensere

  1. Si quidem Iter Brundisinum (unicus de ea re fons) ad annum 37 a.C.n. cum multis rettuleris.
  2. Ferries (2007) p.373 adnotatio 470.
  3. Sermones I,5.
  4. Qui consul suffectus anno 33 a.C.n. fuit.
  5. Alfredus Holder, Scholia antiqva in Q. Horativm Flaccvm, 1894 : 256-257.
  6. De Clementia I.10.
  7. Ferries p.73 nota 478. CIL X, 01614

Fontes recensere

Si vis plura legere recensere