Lucius Cassius Longinus Ravilla (natus saeculo 2, mortuus post annum 113 a.C.n.) fuit vir publicus atque iuris peritus Romanus.

Gens recensere

Pater eius Quintus Cassius Longinus consul anno 164 a.C.n. erat. Filius Gaius Cassius Longinus consul anni 96 a.C.n. fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 137 a.C.n. tribunus plebis legem tabellariam tulit, qua iudicia tabellis scriptis decernerentur[1]. Anno 127 una cum Lucio Cornelio Cinna consul erat, anno 125 a.C.n. censor una cum Gnaeo Servilio Caepione. Eo anno Aquam Tepulam Romam duxit. Fuit iudex severus, qui semper "cui bono" interrogavit[2]. Fuit etiam iudex extraordinarius in iudicio trium Vestalium virginum anno 113. Duas ad mortem propter laesam castitatem damnavit, quamquam antea a Lucio Caecilio Metello Dalmatico pontifice maximo absolutae erant[3].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Marcus Tullius Cicero, Brutus 97; 106; de legibus III 35-37
  2. Marcus Tullius Cicero, Pro Roscio 84
  3. Quintus Asconius Pedianus, Orationum Ciceronis quinque enarratio, Pro Milone 45-46


Antecessores:
Titus Annius Rufus et Gnaeus Octavius
Consul
127 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Cinna
Successores:
Marcus Aemilius Lepidus et Lucius Aurelius Orestes