Lucius Calpurnius Piso Frugi (usurpator)

Lucius Calpurnius Piso Frugi Thessalicus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 261) fuit nobilissimae et consularis familae vir[1]. Anno 261 Macrianus usurpator eum contra Valentem proconsulem Achaeae misit, qui Gallienum imperatorem adiuvit. Milites eius eum Thessaliae imperatorem proclamaverunt et nomen "Thessalici" dederunt. Copiae Valentis eum etiam imperatorem fecerunt atque Pisonem necaverunt[2].

Notae recensere

  1. Historia Augusta, Tyranni Triginta XIX 2
  2. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p.226