Los Alamos (nomen Hispanicum, scil. 'populetum') est oppidum 12 019 incolarum (censú anni 2010) Los Alamos comitatús Novi Mexici in Civitatibus Foederatis Americae. Per quattuor altas mensas planitiei Pajarito usque ad vallem Rupium Albarum (White Rock Canyon) patescit.

Wikidata Los Alamos (Novum Mexicum)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 35°53′28″N 106°17′52″W
Numerus incolarum: 13 179
Zona horaria: UTC-7
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Los Alamos County

Geographia

Superficies: 28.816707 chiliometrum quadratum, 28.868334 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Sarovia

Tabula aut despectus

Los Alamos (Novum Mexicum): situs
Los Alamos (Novum Mexicum): situs

Laboratorium Los Alamos sedet quod centrum scientiae technologicae est et ubi Inceptum Manhattense proiectum fuit.

Historia recensere

Historia recentior recensere

Priusquam oppidum Los Alamos anno 1942 ut esset locus Propositi Manhatensis electum est, erat ibi quasi schola puerorum in artibus rusticis instituendorum. Haec schola, a viro divite Ashley Pond Secundo anno 1917 condita, pueros (ab anno duodecimo usque ad duodevicessimo) vitam e natura pendentem docuit, exempli gratia artes equitandi, boves curandi, et foris in silva sine subsidiis vivendi. Haec schola anno 1942 vel 1943, secundo mundi bello incipiente, finem invenit ut locus fieret praecipuus Propositi Manhatensis arcanissimi, in quo homines in rebus physicis doctissimi, duce maxima ex parte Roberto Oppenheimer, pyrobolum omnium usque ad id temporis potentissimum confinxerunt. Posthac, bello iam peracto, oppidum Los Alamos factum est, ut ita dicamus, investigationis rerum physicarum plerumque ad usus militares pertinentium caput, quo in statu adhuc stat.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Los Alamos spectant.

Pinacotheca recensere