Loris Franciscus Capovilla (natus in Ponte Longo die 14 Octobris 1915; Bergomi die 26 Maii 2016) fuit archiepiscopus emeritus Teatis. Capovilla fuit scriba a secretis Angeli Roncalli sive ut Patriarchae Venetiae sive ut papae Ioannis XXIII.

Wikidata Loris Franciscus Capovilla
Res apud Vicidata repertae:
Loris Franciscus Capovilla: imago
Loris Franciscus Capovilla: imago
Nativitas: 14 Octobris 1915; Pons Longus
Obitus: 26 Maii 2016; Bergomum
Patria: Italia, Regnum Italiae

Insignia heraldica

Loris Franciscus Capovilla: insigne
Loris Franciscus Capovilla: insigne
Loris Franciscus Capovilla: vexillum
Loris Franciscus Capovilla
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae


Natus 14 Octobris 1915
presbyter ordinatus 23 Maii 1940
episcopus nominatus 26 Iunii 1967
episcopus consacratus 16 Iulii 1967
Cardinalis promulgatus 22 Februarii 2014
a papa Francisco
Mortuus 26 Maii 2016

Vita recensere

Capovilla presbyter ordinatus est die 23 Maii 1940. Anno 1953 a novo patriarcha Venetiae Angelo Roncalli Capovilla eius scriba a secretis factus est et etiam cum die 28 Octobris 1958 Roncalli papa creatus est, eius scriba mansit usque ad mortem pontificis die 3 Iunii 1963.

Postea papa Paulus VI Capovilla archiepiscopum Teatis die 26 Iunii 1967 et prelatum apud sanctuarium Laureti die 25 Septembris 1971 creavit. Capovilla a hoc munere anno 1988 se removit. Nunc Capovilla vivit a multis annis in vico natali papae Ioannis XXIII Sub Monte Ioannes XXIII (Italiane Sotto il Monte).

Papa Franciscus die 22 Februarii 2014 Capovilla cardinalem creavit.

Opera recensere

  • Loris Franciscus Capovilla, Papa Giovanni segno dei tempi, Ed. Paoline, Romae anno 1967.
  • Bolis Ezio, Capovilla Loris F., I miei anni con papa Giovanni XXIII, 2013. Editore, Rizzoli

Lege etiam recensere

  • Giovanni XXIII nel ricordo del segretario Loris Francesco Capovilla, intervista di Marco Roncalli, Ed. San Paolo, Cinisello Balsamo (MI) anno 1994.

Nexus externus recensere

  • "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!