Lorelei (etiam Loreley, Loreleï, Lore Lay, Lore-Ley, Lurley, Lurelei, Lurlei) est saxum 132 metrorum altitudinis in ripa Rheni sinistra inter Confluentes et Moguntiacum in Germania situm, quod nominis famam cum versibus Henrici Heine tum modulis Friderici Silcher adeptum est.

Convallis Lorelei
Statua nymphae Lorelei

Legendae origo recensere

Clemens Brentano anno 1801 in carmine epicolyrico, qod verbis "Zu Bacharach am Rheine" incipit, de maga narrat, quae pulchritudine sua viros dementes factos morte affecit. Quam ob rem a potestate ecclesiastica capitis damnari debuerat, episcopus autem miseritus poenam statuit, ut reliquam vitam in monasterio ageret. Lore Lay infelicis fascinationis suae conscia speque amoris erepta mortem sibi consciscere voluit. Ad monasterium profecta tribus equitibus comitantibus petivit, ut sibi quoddam saxum conscendere liceret. Se ultimum Rheni convallem aspicere velle dixit. Vixdum summum saxum attigit, sese in flumen praecipitavit. Nota in fine textus affirmat saxum illum prope Bacharach ad Rhenum situm esse.

Anno 1978 Werner Bellmann interpretationem proposuit hanc Clementis Brentano legendam variationem antiqui fabulae esse, qua de nympha montana nomine Echo agitur.

Argumentum a Brentano iterum in opere "Rheinmärchen" (1846/1847) tractatum est. Fabulam omnimo diversam narrat, in qua Lorelei non est puella e Bacharach orta, sed fada. Tunc primum de nave submersa mentio fit necnon de femina in saxo sedente, quae sibi comam auream plectit.

Variis elementis ex Clementis Brentano scriptis sumptis, Henricus Heine poema Die Lore-Ley scripsit anno 1824, quod imprimis modulis Friderici Silcher notissimum factum est. Sunt multi, qui postea legendae argumentis ad carmina scribenda[1] aut musicam componendam usi sunt, inter quos Gulielmus Apollinaire, qui poema in Alchools scripsit[2], quod musica a Dmitri Sostakovic citatur.[3]

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Helga Arend: Die Loreley – Entwicklung einer literarischen Gestalt zu einem internationalen Mythos. In: Liesel Hermes, Andrea Hirschen, Iris Meißner (ed.): Gender und Interkulturalität. Ausgewählte Beiträge der 3. Fachtagung Frauen-/Gender-Forschung in Rheinland-Pfalz (= Frauen- und Gender-Forschung in Rheinland-Pfalz. Vol. 4). Stauffenburg-Verlag, Tubingae 2002, ISBN 3-86057-794-8, p. 19–28.
  • Rotraud Ehrenzeller-Favre: Loreley, Entstehung und Wandlung einer Sage. Hoops, Turici 1948.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lorelei spectant.