Logos (-i, m.)[2] (Graece λόγος, scilicet Latine verbum, sermo, oratio et ratio, causa, fundamentum[3]) est notio principalis in philosophia et theologia Graeca.

Initium Evangelii secundum Ioannem in Ecclesia Sanctae Trinitatis in Szereszew[1] urbe Rutheniae Albae

Philosophorum primus Heraclitus de λόγωι multa dixit, cuius fragmentum primum est:

τοῦ δὲ λόγου τοῦδ᾿ ἐόντος αἰεὶ ἀξύνετοι γίνονται ἄνθρωποι ... γινομένων γὰρ πάντων κατὰ τὸν λόγον τόνδε..
(Scilicet Latine: Hanc rationem, quae semper est, homines semper non intelligunt ... cum omnia secundum hanc rationem conficiuntur...)

Heraclitus hac voce principium ordinis scientiaeque nominabat[4]. Logica, quam Aristoteles elaboravit, ab eadem radice nomen habet.

Apud rhetores λόγος orationem significat.

Christiani personam Sanctae Trinitatis secundam λόγον nominant, sicut Ioannes Theologus versu primo Evangelii sui dicit:

Ἐν ἀρχῆι ἦν ὁ λόγος, καὶ ὁ λόγος ἦν πρὸς τὸν θεόν, καὶ θεὸς ἦν ὁ λόγος.

quod Hieronymus vertit:

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Mathemathici Graeci proportionem(fr) λόγον nominant[5].

Notae recensere

  1. Elenchus ecclesiarum et cleri dioecesis Pinskensis. Pinsci, 1929. P. 106.
  2. Verbum Latine nonnumquam adhibetur e.g. "logos ... divinus": I. C. T. Otto, interpr., Iustinus martyr, Apologia prima cap. 10 (p. 27 apud Google Books) (vide ibd. etiam gen. logi p. 54, dat. logo p. 193, acc. logon p. XLVII ac abl. logo p. 15).
  3. Henry George Liddell and Robert Scott, An Intermediate Greek–English Lexicon, 1889.
  4. Cambridge Dictionary of Philosophy (2nd ed): Heraclitus, 1999.
  5. E.g., Euclidis Data, 1.