LiveJournal (id est Ephemeris Viva) (saepe litteris LJ vel lj abbreviatum) nomen situs telici est, apud quam utentes interreti ephemerin seu diurnarium efficere et administrare possunt; hic est etiam nomen partium programmationis servavtorii scriptae illius sustenendi causa.

Sunt multae qualitates, quae distinguunt LiveJournal ab aliis sitibus ephemeridum. Una "Amicorum pagina" est, index cum recentissimis commentationibus hominum additorum "Amicorum indici" ab utente - LiveJournal in societatem ephemeridum interconiugatorum vertens, et versus programma reticuli socialis movens. Aliud quod distinguit est introductio systematis telicae paginae disponendae S2 est, ut utentibus permittat accommodare aspectum moresque ephemeridum suarum.

Partes programmationis hunc situm sustinentes sunt liberae. Eius creator Brad Fitzpatrick creavit LiveJournal anno 1999 ut certiores faceret condiscipulos suos lycei de actis suis.

Ephemerides recensere

Ephemerides Latine Scriptae recensere

Ephemerides Gregales Latine Scriptae recensere

Nexus externi recensere