Linus Carolus Pauling (natus die 28 Februarii 1901 Portlandiae in Oregonia – mortuus die 19 Augusti 1994 in Big Sur , California) fuit chemicus Americanus oriundus e Germania.

Wikidata Linus Pauling
Res apud Vicidata repertae:
Linus Pauling: subscriptio
Linus Pauling: subscriptio
Nativitas: 28 Februarii 1901; Portlandia
Obitus: 18 Augusti 1994; Big Sur
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Ava Helen Pauling
Proles: Peter Pauling
Linus Pauling c 1954.

Una cum Maria Curie et uno cum K. Barry Sharpless, Pauling est homo qui bis praemium nobelianum accepit, accurate: anno 1954 Nobelianum Chemiae Praemium studii biochemiae de vinculo chemico causa (inter alia helicis α in proteinarum secundaria structura inventor fuit) et anno 1962 Praemium Nobelianum Pacis Componendae ratione motus abrogationis armarum atomicarum abstulit. Ac contra bellum et conta Bellum Indosinense II pugnaverat.

Ab anno 1968 ad medicinae studium sese convertit atque novum medicinae genus professus est quam medicinam orthomolecularem appellavit[1]. Putabat enim sanitatem corporis humani in recto (Graece ortho-) numero molecularum in corpore naturaliter versantium constare. Contra pleraque medicamina, ut substantias adventicias, etiamsi nonnumquam ad morbum impugnandum necessarias, valetudini periculosa iudicabat. In eorum vicem vitaminorum supplementum (in primis vitamini C[2]) aliorumque elementorum corpori in parva quantitate necessariorum suadebat ultra illam copiam quae e communi cibo ingeritur[3]. Ad illam doctrinam divulgandam anno 1973 The Linus Pauling Institute of science and medicine conditum est. In quo non multum profecit quia Institutum Sanitatis Civitatum Foederatarum (National Institute of Health) novam doctrinam non comprobavit.

Notae recensere

  1. "Orthomolecular Psychiatry", Science 1968(60) : 255-271 et "Orthomolecular Somatic and Psychiatric Medicine", Journal of Vital Substances 1968(14) : 1-3.
  2. Vitamin C, the common cold, and the flu, Freeman, 1976
  3. L. Pauling, How to live longer and feel better, Freeman, 1986.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Linum Pauling spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!