Lingua Anglica Americana est copia dialectorum linguae Anglicae plerumque in Civitatibus Foederatis adhibitorum. Circa duas partes hominum totius orbis qui Anglice sicut sermone patrio utuntur in Civitatibus Foederatis habitant.[2]

Usus linguae Anglicae in Civitatibus Foederatis: caerulei obscuriores altiores conlectiones locutorum Anglicorum vernaculorum in civitatibus congruentibus indicant.
Voces nonrhoticae inter nonnullos Caucasianos in Civitatibus Foederatis in regionibus rubris inveniuntur. Homines qui pronuntiationibus a Lingua Anglica Americana Vernaculari affectis utuntur per civitatem habitant.[1]

Anglica est lingua latissime in usu in Civitatibus Foederatis, lingua quoque communis ab administratione foederali adhibita, et ob eius usum latum lingua Civitatum Foederatarum de facto habetur. Anglicae datur status publicus a triginta ex quinquaginta administrationibus civitatum.[3][4] Praeterea, Anglica apud leges foederales est lingua publica iudiciorum Civitatum Foederatarum in Portu Divitis sedentium.[5]

Usus linguae Anglicae in Civitatibus Foederatis est eventus deductionum coloniarum Britannicarum. Primum colonorum Anglicorum flumen saeculo septimo decimo in Americam Septentrionalem advenit, et aliae migrationes saeculis duodevicensimo et undevicensimo secutae sunt. Ex quo tempore, Anglica Americana a linguis Africae Occidentalis, Indorum Americanorum, Germaniae, Hiberniae, Hispaniae, aliisque linguis fluminum continuorum advenarum ad Civitates Foederatas adfecta est.

Nexus interni

Adnotationes recensere

  1. Labov, p. 48.
  2. David Crystal, English as a Global Language (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1997).
  3. James Crawford, "Language Legislation in the U.S.A.," apud LanguagePolicy.net (1 Februarii 2012)
  4. "States with Official English Laws,"
  5. 48 "USC § 864—Appeals, certiorari, removal of causes, etc.; use of English language," Title 48—Territories and Insular Possessions, U.S. Code, LII.

Bibliographia recensere

Generalia
  • Bartlett, John R. 1848. Dictionary of Americanisms: A Glossary of Words and Phrases Usually Regarded As Peculiar to the United States. Novi Eboraci: Bartlett and Welford.
  • Garner, Bryan A. 2003. Garner's Modern American Usage. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Labov, William, Sharon Ash, et Charles Boberg. 2006. The Atlas of North American English. Berolini: Mouton de Gruyter. ISBN 3110167468.
  • Mencken, H. L. 1936, 1977. The American Language: An Inquiry into the Development of English in the United States. Ed. 4a. Novi Eboraci: Knopf.
Historia Anglicae Americanae
  • Bailey, Richard W. 2004. American English: Its Origins and History. In Language in the USA: Themes for the Twenty-First Century, ed. E. Finegan et J. R. Rickford, 3–17. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Finegan, Edward. 2006. English in North America. In A History of the English Language, ed. R. Hogg et D. Denison, 384–419. Cantabrigiae: Cambridge University Press.

Nexus externi recensere