Lilla My (sc. Parva My) est persona ficta in serie fabularum Mumin a scriptrice Sueco-Finnica Tove Jansson creata. Est minuta, curiosa, fortis animo, pertinax puella, semper vestitu rubro induta. Minima natu filia est Mymlanis, quae complures liberos habere traditur. In serie animata Muumilaakson tarinoita saltem apud Mumines vivit, etsi puella magnopere independens videtur. Nomen Lillae My originem trahit a littera Graeca My (μ), quod partem milionesimam significaverit (hodie quidem ad eandem referendum litteris μm utitur).

Lilla My in consaepto oblectamino Muumimaailma (sc. Mundus Muminum) in Valle Gratiae. Pone alia persona Muminum, scilicet Sniff, videtur.

Anno 2006 carissima persona ficta in Finnia electa est, et Lilla My sive Finnice Pikku Myy ordine secunda fuit.

Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi recensere

  • De Lilla My apud moomin.com (Anglice)