Les Fleurs du mal ('Flores mali') est opus poëticum a Carolo Baudelaire anno 1857 divulgatum, Theophilo Gautier dedicatum, magni aestimationis in motibus aestheticis Symbolismi et Modernismi habitum. His in carminibus mores in malum decidentes? et eroticismus tractantur. Liber propter morum improbitatem, quam vocant, a iudicibus Secundi Imperii condemnatus est.

Prima Florum Mali editio, cum notis auctoris.

Forma libri recensere

Franciscae meae laudes recensere

(Solum carmen Latinum in libro est.)

Novis te cantabo chordis,
O novelletum ludis
In solitudine cordis.
Esto sertis implicata,
O femina delicata
Per quam solvuntur peccata!
Sicut beneficum Lethe,
Haurium oscula de te,
Quae imbuta es magnete.
Quum vitiorum tempestas
Turbaret omnes semitas,
Apparuisti, Deitas,
Velut stella salutatis
In naufragiis amaris.....
Suspendum cor tuis artis!
Piscina plena virtutis,
Fons æternæ iuventutis,
Lauris vocum redde mutis!
Quod erat spurcum, cremasti;
Quod rudius, exæquasi;
Quod debile, confirmasti.
In fame mea taberna,
In nocte mea lucerna,
Recte me semper guberna.
Adde nunc vires viribus,
Dulce balneum suavibus
Unquentaum odoribus!
Meos circa lumbos mica,
O castitatis lorica,
Aqua tincta seraphica;
Patera gemmis corusca,
Panis salsus, mollis esta,
Divinum vinum, Francisca!

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Les Fleurs du mal spectant.