Wikidata Leros
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°8′48″N 26°50′31″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Dodecanesus

Geographia

Superficies: 54.052 chiliometrum quadratum

Leros,[1] Graece Λέρος, est insula et demus a Calymno ad boream versa, in catena insularum Dodecanesi inclusa. Demus Leri, qui insulam Lerum ac quasdam insulas parvas Lero circumiacentes comprehendit, pars est regionalis Calymni unitatis in regione Aegaei Australis. Lingua Italiana insula Lèro, Turcice İleriye appellata est.

Fere 8000 incolarum Leri vivunt, cuius locus medius est Sancta Marina (Αγία Μαρίνα Λέρου), quae sine limite in Platanum transit. Urbi arx immanis saeculo quarto decimo ab equitibus Rhodiis aedificata imminet.

Situs et loci natura recensere

Insula 54.05 km²[2], quae ad insulas Sporades pertinet, litori Asiae Minoris (sive Turciae) et sinui Güllük (Turcice: Güllük Körfezi) opposita est. Montes usque ad 321 metra oriuntur. Lineae litorali circumcurrenti sunt 71 km.

Administratio recensere

Demus ex adminstratione reformata anni 2001 (vide: Libellus Callicratis) pars est regionalis Calymni unitatis in regione Aegaei Australis. Demus praeter Lerum etiam insulas Pharmaconesium (Φαρμακονήσι, 74 incolae), Lebitham (Λέβιθα, 8 incolae) et Cinarum (Κίναρος, 2 incolae) nec non quasdam insulas alias non habitatas comprehendit. Secundum censum anni 2001 demo erant 8207 incolae, Libellus Callicratis (anni 2010) 8172 incolas indicat, aestate autem plus quam 15000 hominum insulam inhabitant. Sedes administrativa et urbs maxima est Sancta Marina 2672 incolarum. Alii vici maiores sunt Laccium (Λακκί, 1990 incolae), Xerocampus (Ξηρόκαμπος, 908 incolae), Camara (Καμάρα, 573 incolae) et Alinda (Άλινδα, 542 incolae).

Historia recensere

Testae apud Parthenium inventae insulam iam Aetate Aenea inhabitatam esse indicant. Aetate Mycenaea arx in Castro super sinum Alindae sita erat. Saeculo sexto Leros Mileto subiecta erat. Seditione Ionica (498) contra Persas historicus Hecataeus Milesius tyranno Aristagorae devicto suasisse dicitur, ut Lerum se reciperet. Saeculo quinto Leros ad Foedus Delium pertinebat, postea denuo ad Miletum. Urbs antiqua, ut putatur, in litore orientali prope hodiernam urbem Sanctam Marinam sita erat, ubi aedificiorum reliquiae, sepulcra ac aquaeductus conservatae sunt. Nomen loci Parthenii in septentrionali insula a templo deae nomine "Parthenos", quae saepe Artemidi aequatur, repetit. Templi reliquiae ad ecclesiam byzantinam dirutam visuntur. Praeterea sunt variis locis reliquiae munitionum antiquarum, ut puta turris saeculi quarti a.C.n. prope Xerocampo collocata.

Anno 1078 insula in themate Samio sita ab imperatore Alexio I Comneno matre Anna Dalassena auctore abbati Christodulo in insula Coo degenti donata est, qui donationem ad monasterium a se in Patmo conditum transtulit. Inde monasterium in locis Parthenio Temenioque litteris anni 1088 memoratis metochia (i.e. communitates sive possessiones) obtinebat.

Imperio Latino condito (1204) Leros pars Ducatus Archipelagi facta et anno 1306 Fratribus Hospitalariis concessa est, qui anno 1522 Imperio Ottomanico cedere debuerunt.

Etsi Leros iam bello rerum novarum Graeco (1821–1829) in partibus Graeciae pugnaverat, bello confecto iterum Imperio Ottomanico adiuncta est. Anno 1912 a nautis Italianis una cum reliqua Dodecaneso occupata post Pactum Lausannense (1923) Laccium in locum classis Italianae munitam nomine Porto Lago exstructa est. Mense Novembri anno 1943 acriter de insula pugnata est, cum classis Britannica insulas ab Italianis in Aegaeo mari occupatas capere conaretur. Inde copiae Germanae insulam occupaverunt.

Anno 1947 Leros civitati Graeciae adiuncta est, cuius regimen illuc captivos belli civilis Graeci (1946-1949) et dictaturae militari (1967-1974) adversantes deportavit.

Visu digna recensere

  • Platanos / Sancta Marina: Platanum, quae cum Sancta Marina in unum crevit, arx sive castrum immane eminet. Castrum byzantinum ab equitibus Rhodiis in arcem equestrem commutatum est, maxima cuius pars munitionum ac turrium, praeterea insignia saeculi decimi quinti ac sexti conservata sunt. Intra castrum est ecclesiola "Panagia Castri". Castellum litorale a tempore Ottomanico repetit.[3]
  • Laccium: Laccium est principalis insulae portus. Aedificia annis Secundum Bellum Mundanum praecedentibus ab Italianis exstructa exempla magni momenti architecturae modernae illius temporis sunt. Laccii est etiam ecclesia trium navium "Sancti Ioannis Theologi", quae opere tectorio magnifico e saeculo undecimo oriundo ornata est.
  • Antiquae reliquiae domuum, sepulcra ac aquaeductus apud Sanctam Marinam conservata sunt, inter Laccium et Xerocampum adhuc munitiones saeculi quarti a.C.n. visuntur (Palaeocastrum). Prope vicum Parthenium in septentrionali insulae parte inventa templum Parthenii sive Artemidis deae attestantur.

Homines noti recensere

  • Pherecydes Lerius (c. 450 a.C.n.), mythographus et logographus Graecus. Natus Leri, maximam vitae partem Athenis egit.

Varia recensere

  • Secundum Suetonium[4] et Plutarchum[5] in insula Pharmaconesio (tunc: Pharmacussa) a Lero in orientem versus sita, paucis chiliometris a Didyma in litore Asiae Minoris distante, Iulius Caesar per quadraginta dies in custodia piratarum erat.
  • Ottomani Cemal Reis duce anno 1508 secundo arcem frustra oppugnaverunt. Fabula nota vult insulam a solo equite superstite, iuvene 18 annorum, servatam esse. Illum feminas liberosque armis equitum mortuorum instruxisse, quomodo Ottomanos praesidium Leri adhuc fortem esse persuasisset.
  • Anno 1989 Leros re insignis infamiae longe lateque nota fiebat: In instituto hominibus mente captis curandis peculatus publicus factus est atque fere 3000 aegri improbe tractati sunt. Unio Europaea pecuniis dandis ac institutum custodiendo res in meliorem partem vertit, etsi relatio a BBC mense Iunio anni 2009 facta indicare videtur etiam hoc tempore non omnes res optime geri.[6] Nihil novi sub sole quoniam poeta antiquus Phocylides iam canebat ː Λέριοι κακοί ... πάντες[7]

Bibliographia recensere

Ad historiam vide:

  • Vox Leros, in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum 1999.

Notae recensere

  1. Plinius, Naturalis historia 5.132.
  2. Ministerium classis onerariae, Aegaei maris ac rerum insularum Graeciae
  3. Lauffer, p. 384 (Vox "Leros")
  4. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 4.
  5. Plutarchus, "Caesar" 1,4-2,4
  6. BBC News, die 30 Iunii anno 2009[nexus deficit] (commentatione die 27 Novembris 2011 revocata).
  7. Strabo, Geographica X.5.1

Pinacotheca recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lerum spectant.
  • Situs officialis (Neograece, Anglice, Italiane)
  • Scitu digna de Lero (Neograece, Anglice, Theodisce, Italiane)


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera