Leo Davidis filius Landau (Russice Лев Давидович Ландау, tr. Lev Davidovič Landau; Bacuae natus die 22 Ianuarii 1908, Moscuae mortuus die 1 Aprilis 1968) fuit physicus Sovieticus.

Wikidata Leo Landau
Res apud Vicidata repertae:
Leo Landau: imago
Leo Landau: imago
Nativitas: 9 Ianuarii 1908; Bacua
Obitus: 1 Aprilis 1968; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Azerbaijan Democratic Republic, Unio Sovietica
Nomen nativum: Лев Давидович Ландау

Familia

Genitores: ; Q18786020
Coniunx: Konkordija Terentʹevna Landau-Drobanceva

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Leo Landau natus est 9 Ianuarii (22 Ianuarii Calendarii Gregoriani) in familia ingeniarii, Bacuae in urbe (quae tunc erat in Imperio Russico). Annos quattuordecim natus, factus est alumnus universitatis in urbe illa. Duos annos post, in Universitatem Leninopolitanam se transtulit et ibi studium suum complevit (anno 1927). Anno 1926 suum primum opus scientificum publicavit.

Annis 19291931 Landau, ductu physicorum prominentium (N. Bohr, W. Pauli, W. Heisenberg, etc.), in Europa occidentali laborabat. Annis 19321937 administrabat sectionem theoreticam Instituti Physico-Technici Ucrainici, Charcoviae locati. Anno 1934, ille gradu academico doctoris scientiarum physico-mathematicarum et annum post titulo professoris decretus est. Anno 1937, Landau factus est praefectus sectoris physicae theoreticae Instituti Problematum Physicorum Academiae Scientiarum URSS. Eodem anno arrestatus est, criminationis falsae causa. Anno 1939 liberatus (intercessionis physici Sovietici celeberrimi Petri Capitsae gratia), ille restitutus est in Instituto Problematum Physicorum et ad finem vitae suae ibi laborabat. Ab anno 1947, etiam erat professor Universitatis Moscuensis.

Leo Landau erat academicus Academiae Scientiarum URSS (ab anno 1946), etiam erat membrum multarum aliarum academiarum et societatium scientificarum mundi.

Landau creavit multas theorias physicas, e.g., theoriam diamagnetismi metallorum (anno 1930), theoriam superfluiditatis cum helii fluidi zero absoluto K (anno 1941), theoriam fluctuationium plasmatis electronici (anno 1946), et al.

Pro adeptionibus suis scientificis, physicus ille Praemio Staliniano (annis 1946, 1949, et 1953), titulo Herois Laboris Socialistici (anno 1954) et certis aliis signis laudis Unionis Sovieticae affectus est. Anno 1962, factus est laureatus Praemii Nobeliani

Multi physici Sovietici prominentes sunt discipuli Leonis Landau.

Fontes recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonem Landau spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon