Leo Fairmaire (Francogallice: Léon Marc Herminie Fairmaire, natus 29 Iunii 1820; mortuus 1 Aprilis 1906) fuit entomologus Francicus. Qui, coleopterorum studiosus, immanem speciminum collectionem in unum locum coegit, quae cum collectione Petri Francisci Mariae Augusti Dejean (1780–1845) comparari potest. Eius specimina in Museo Nationali Historiae Naturalis Lutetiae servantur. Fairmaire plus quam 450 commentarios scientificos aliasque res de coleopteris conscripsit. Operam etiam hemipteris dedit.

Wikidata Leo Fairmaire
Res apud Vicidata repertae:
Leo Fairmaire: imago
Leo Fairmaire: imago
Nativitas: 29 Iunii 1820; Lutetia
Obitus: 1 Aprilis 1906; Lutetia
Patria: Francia

Nexus externi recensere