Lemovices

populus Galliae antiquae

Lemovices fuerunt populus Galliae antiquae stirpis Celtarum, lingua Gallica loquentes. A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Lemovices sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Lemovicum in provincia Aquitania constituerunt, urbe capitali Augustorito. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Lemovicensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus quibus civitas Gallica, Augustorito sede episcopali.

Tabula civitatis Lemovicum

Notae recensere


Bibliographia recensere

Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum