Vide etiam paginam discretivam: Leda (discretiva)

Leda (Graece Λήδα) in mythologia Graeca est Thestii filia, Tyndarei Laconiae regis uxor, quacum Iuppiter, cum eam adamasset, in cygnum versus concubuit,[1] cum iam antea e Tyndareo gravida fuisset. Expletis itaque legitimis mensibus, Leda duo peperit ova,[2] ex quorum altero nati sunt Pollux et Helena, ex altero Castor et Clytemnestra.[3] Fuerunt tamen qui dicerent veram matrem Helenae Nemesin fuisse, Ledam nihil nisi nutricem.[4] Euripides poeta Ledam ob filiae Helenae flagitia se pudore suspendisse narrabat.[5]

Leda cum cygno: sculptura Romana, exemplar sculpturae Graecae saeculo 4 a.C.n. factae

In Odyssea[6] Ulixes apud Inferos Ledam vidit et adlocutus est.

Notae recensere

  1. Euripides, Iphigenia in Aulide 794-800 et Helena 17-21 et 256-9.
  2. Hoc est origo locutionis "ab ovo".
  3. Carolus Stephanus, Dictionarium historicum, geographicum, poeticum, Geneva, M.D.C.LX, col. 1184.
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae I.33.7-8
  5. Helena 133-6 et 200-2.
  6. XI.298-304.

Nexus externi recensere