Lavinium sive Lavinum[1] (Italice Pratica di Mare) est oppidum in Latio prope Pometiam situm, ab Aenea conditum et a nomine uxoris eius ita appellatum.[2] Velut metropolis religiosa Romanorum habebatur et quotannis praeter Aeneae herois cultum summi magistratus (praetores, consules, dictatores) Lavinium veniebant ut Vestae Penatibusque populi Romani ibi sacrificarent.

Tabula Foederis Latini

De archaeologicis investigationibus recensere

 
Tredecim arae. Fortasse tredecim populi ibi deum incertum colebant. Nisi forte ad tredecim menses Lavinii calendarii pertinebant[3].

Secunda vicesimi saeculi parte Lavinii antiqui notitia per archaeologorum inventa omnino renovata est. Situs iam palaeolithico aevo incolebatur, ad culmen vero prosperitatis sexto saeculo a.C.n. pervenit. Tum tredecim arae erectae sunt et multa templa ibi fuisse videntur. Exempli gratia Minervae statua fictilis in templo inventa est. Item inscriptio dedicationis ad Dioscuros anno 1959 reperta ad primam quinti saeculi partem refertur (Romae templum Dioscurum anno 484 a.C.n. dicatum est post votum a dictatore Aulo Postumio pugna Regillensi anno 496 nuncupatum). Inscriptio archaeva Lavinia, a dextra ad sinistram legenda ita nuncupabatː CASTOREI PODLOVQVEIQVE QVROIS[4]. E quibus omnibus apparet circa 500 a.C.n. Lavinienses iam satis hellenizatos fuisse.

Tertii saeculi a.C.n. alia inscriptio archaea ibidem reperta ita nuncupaturː CERERE AVLIQVOQVIBUS VESPERNAM PORO[5]. Praeterea scimus Liberalia Lavinii maximas ferias fuisse quae totum mensem durabant[6] et templum Romanum triadis Cereris, Liberi, Liberae anno 493 a.C.n. dicatum e voto dictatoris Auli Postumii aedificatum esse. Quam ob rem et quia pugna Regillensi anno 496 a.C.n. commissa Romani cum Latinis confligebant doctus vir Francogallicus Raymundus Bloch coniecturam proposuit[7] Postumium dictatorem triadi ritu evocationis persuasisse ut Lavinium desereret atque Romae consideret. Certe non dubium est quin Lavinia sacra magnum momentum habeant ad fontes religionis Romanae cognoscendos.

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

 
Minervae Tritoniae statua fictilis Lavinii reperta (saec. VI aut V a.C.n.).

Nexus interni

Notae recensere

  1. Dictionnaire Illustré Latin-Français. F. Gaffiot. Hachette. Paris [1][2].
  2. Livius, Ab urbe condita libri, I, 1 [3].
  3. Robertus Turcan (1983).
  4. F. Castagnoli, "Dedica archaica lavinate a Castore e Polluce" in Studi e materiali di storia delle religioni, 1959. Stefan Weinstock, "Two archaic inscriptions from Latium", Journal of Roman studies, 1960ː 112-8. Raymond Bloch,"Une nouvelle inscription de Lavinium", Bulletin de la Société nationale des Antiquaires de France, 1961ː 281-283
  5. H. Wagenvoort, "De lege sacra Lavinia nuper reperta", Mnemosyne, 1961ː 217-223. Margherita Guarducci, "Nuove osservazioni sulla lamina bronzea di Cerere a Lavinio" in L'Italie préromaine et la Rome républicaine. I. Mélanges offerts à Jacques Heurgon, 1976ː 411-425. Henri Le Bonniec, "Au dossier de la lex sacra trouvée à Lavinium", in L'Italie préromaine et la Rome républicaine. I. Mélanges offerts à Jacques Heurgon, 1976ː 509-517
  6. Sanctus Augustinus, De civitate Dei VII.3 (quae apud Varronem legit refert).
  7. Bloch, Raymond. "Une lex sacra de Lavinium et les origines de la triade agraire de l'Aventin", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1954ː 203-212.