Laurentius Begerus (vulgo Lorenz Beger) - natus Heidelbergae die 19 Aprilis 1653, mortuus Berolini die 20 Februarii 1705 - fuit antiquarius et bibliothecarius Germanus, usque ad annum 1685 apud Electorem Palatinum, deinde usque ad mortem apud Electorem Brandenburgicum quorum cimeliarchiis praeerat. Multa opera erudita Latine elucubravit.

Laurentius Begerus aeri incisus.

De cursu honorum recensere

Primum Heidelbergae in urbe natali iurisprudentiae studia absolvit atque 22 annos tantum natus ibidem bibliothecarius comitis Palatini Ludovici Caroli I creatus est. Catalogum gemmarum numismatumque patroni sui elaboravit cuius pars selecta anno 1685 in lucem typographicam prodiit. Eodem anno Elector sine prole obiit atque Palatinatus principibus catholicis obvenit. Simul per hereditatem collectanea ad electorem Brandenburgensem transierunt. Mox 1688 et 1693 exercitus regis Francorum Ludovici XIV patriam Begeri insuper vastavit. Tum Laurentius Begerus suffragante amico Ezechiel Spanhemio bibliothecarius Electoris Berolini iam factus erat ubi numismata ceterasque res antiquas cimeliarchii Friderici III curabat eorumque recensionem parabat cuius pars quaedam selecta tribus voluminibus in folio in lucem mox prodiit (1696-1701). Ob haec merita Academiae Scientiarum Borussicae anno 1701 adlectus est[1] (quo anno rex Prussiae vel Borussiae factus erat Elector Fridericus).

Opera recensere

Quomodo polygamiam defenderit recensere

Primum librum ad ius matrimoniale spectantem Germanice composuit et supposito nomine Daphnaeo Arcuario anno 1679 publicavit. Hortante enim electore Ludovico Carolo[2] qui secundum matrimonium cum aliqua pedisequa primae uxoris contraxerat polygamiae causam orare coactus erat Laurentius Begerus ː

Iam anno 1680 obiit Ludovicus et sucessori Carolo II hic liber displicebat. Tum ad argumenta minus periculosa atque muneri aptiora sese convertit Begerus ː numismata et gemmas.

Numismata et gemmae incisae recensere

Pleraque opera Laurentii Begeri ad numismata et gemmas pertinent, sive collectanea Electoralia recenset, sive iconographiam nonnullarum figurarum mythologicarum colligit et commentario illustrat.

 
Cimeliarchium Electoris Brandenburgici Berolini (imago e primo tomo Thesauri Brandenburgici).

Opuscula quoque parvas res retractantia edidit ː

Notae recensere

  1. [1]
  2. Sunt qui putent ipsum Ludovicum hunc librum scripsisse cuius paternitatem Begero caute tradidisset.
  3. [https://7,%22panX%22:0.52,%22panY%22:0.608,%22view%22:%22info%22,%22zoom%22:0.443} In interrete.
  4. Recensio critica apud Acta Eruditorum 1703 p.158.

Plura legere si cupis recensere