Latinitas macaronica[1] vel ars macaronaea[2] ad linguam Latinam extra normas academicas positam refert atque nonnumquam cum lingua vernacula mixtam. Hoc sensu Latinitas culinaria duplex genus est, alterum in deteriorem partem involuntarium vel ex ignorantia, vel infirmitate, vel temeritate oriundum, alterum in bonam partem, factum ex composito, haud raro ioci causa et auctoris ingeniositate ideoque laudabile. De origine appellationis Theophilus Folengus (auctor carminis Baldi) sic dicit:

Ars ista poëtica nuncupatur ars macaronica a macaronibus derivata, qui macarones sunt quoddam pulmentum farina, caseo, botiro compaginatum, grossum, rude et rusticanum; ideo macaronices nil nisi grassedinem, ruditatem et vocabulazzos debet in se continere.

Folengus docet non tantum poëtas sed et notarios ("nodaros") in documentis suis arte macaronica usos esse.[3] "Latinitas culinaria" eodem sensu saepe dicitur, sed sensu strictiore ad linguam Latinam in usum coquinarium spectat.

Exemplaria recensere

Ioci causa cum lingua vernacula admodum permixta ex opere theatrali ultimo Molieris hic exempli gratia producitur:

Praeses
Sçavantissimi doctores,
Medicinae professores,
Qui hic assemblati estis;
Et vos, altri messiores,
Sententiarum Facultatis
Fideles executores,
Chirurgiani et apothicari,
Atque tota compania aussi,
Salus, honor et argentum,
Atque bonum appetitum.
Non possum, docti confreri,
En moi satis admirari
Qualis bona inventio
Est medici professio;
Quam bella chosa est et bene trovata,
Medicina illa benedicta,
Quae, suo nomine solo,
Surprenanti miraculo,
Depuis si longo tempore,
Facit à gogo vivere
Tant de gens omni genere.
Per totam terram videmus,
Grandam vogam ubi sumus;
Et quod grandes et petiti
Sunt de nobis infatuti.
Totus mundus, currens ad nostros remedios
Nos regardat sicut deos;
Et nostris ordonnanciis
Principes et reges soumissos videtis.
Donque il est nostrae sapientiae,
Boni sensus atque prudentiae,
De fortement travaillare
A nos bene conservare
In tali credito, voga, et honore;
Et prendere gardam a non recevere
In nostro docto corpore
Quam personas capabiles,
Et totas dignas remplire
Has plaças honorabiles.
C'est pour cela que nunc convocati estis,
Et credo quod trovabitis
Dignam matieram medici
In sçavanti homine que voici;
Lequel, in chosis omnibus,
Dono ad interrogandum,
Et à fond examinandum
Vostris capacitatibus.
Primus Doctor
Si mihi licentiam dat dominus praeses,
Et tanti docti doctores
Et assistantes illustres
Très sçavanti bacheliero,
Quem estimo et honoro,
Demandabo causam et rationem quare
Opium facit dormire.
Bachelierus
Mihi a docto doctore
Demandatur causam et rationem quare
Opium facit dormire.
A quoi respondeo,
Quia est in eo
Vertus dormitiva,
Cujus est natura
Sensus assoupire.
Chorus
Bene, bene, bene, bene respondere.
Dignus, dignus est intrare
In nostro docto corpore.
Bene, bene respondere.:
Molière Le Malade imaginaire, 1673, actus II, scaena XIV. Operis textus

Alterum exemplum ex El ingenioso hidalgo don Quijote de la Mancha Ignatii Calvo y Sánchez interpretatione excerptum est:

"Yam ultimatis ómnibus preparativis, noluit retardare realizacionem suae chifladurae; credens quod mundus enterus piabat per illum, ut desterraret agravia, enderezaret entuertos, corrigeret abusos, satisfáceret deudas et, in uno verbo, apretaret clavijas in tinglatum omnis societatis. Et ita, sine dícere ista boca est mea, et procurando quod nec vidisset eum una rata, quaedam mañana mensis julii, quando adhuc non videbatur in claro, aparejavit Rocinantem, vestivit trajem batallarum, aperuit portam falsam corralis, dedit tímido et silencioso brinco in caballo et exit in campum repletum alborozi, videns cum cuanta bona sombra incipiebat realizare desiderium tanto témpore clavatum in mollera. Posquam fecit dare Rocinanti unum trotecitum, quedavit paratum, considerans quod non erat caballerus armatus; propter quod non poteba (sine quebrantamento legum Caballeriae) fácere arrnas cum áltero caballero, et hoc fecit titubeare, et paucum faltavit ut volveret grupas; sed recordando quod álteri caballeri fecerunt, id est: ut dedisset illis legáliter armas, primus qui toparunt in camino, satisfecit se cum isto remedio, et se proponens pónere in práctica in prima occasione, arreavit jacum et caepit caminare in alis suae locurae."
Historia domini Quijoti Manchegui Traducta in latinem macarronicum per Ignatium Calvum cura misae et ollae, 1905, Capitulum secundum.

XVI et XVII saeculo nonnulli poetae praecipue scripserunt macaronice.
Inter eos Mantuanus presbyterus Theophilus Folengus scripsit cuncta poemata macaronica collecta sub titulo Macaronea, quorum praeclarum est Baldus.
Ecce exemplum huius operis: descriptio est lusus alicuius hodierno criccetio similis.

Ergo prior Baldus de signo battere coepit,
distendit laeva digitum, dextraque scanellum,
stringit et alquantum se gobbans: "Gioca", cridabat.
Postea subcurrens, socio mandante, piabat
in frontem scanni ballam, pariterque premebat.
Illa magisterio chioccata per aëra pirlat,
bassa tenet medium, nec surgens aethera toccat,
nec campanili (velut aiunt) more levatur.
Si contrastantes illam quandoque ribattunt,
illico Baldus eam redeuntem firmus adocchiat,
misuratque animo qua se se commodet illi.
Hanc ergo ut votum fuerat mira arte ritornat,
et cazzam superat primam, superatque secundam.
Plus invidabat victor, revidabat, et altrum
atque altrum faciens, postas sine fine tirabat;
anteque quam Phoebus giornum portaret in aequor,
Baldus aquistavit carlinos octo reami.
Theophilus Folengo Baldus, 1517, liber tertium. Baldi textus

Ut addamus exemplar Latino-Germanicum anonymum:

Surge, puer, mane fruh (i.e. mane),
Quando pastor pellit Kuh (i.e. vaccam),
Quando pastor pellit Schwein (i.e. suem)
Debes iam in schola sein (i.e. esse)[4].

Exemplar Russico-Latinum, Seminarias poema[5]:

Любимцы... Аполлона (Apollinis ... grati)
Сидят беспечно (curas obliti, sedent) in caupona.
Едят селедки (saperdas edunt), merum пьют (bibunt)
И Вакху дифирамб поют (et Bacchi dithyrambum canunt):
"О, как ты силен, добрый Вакх! (Quam potens es, bone Bacche)
Мы (nos) tuum regnum чтим в мозгах (in cerebro nostro veneramur):
Dum caput nostrum посещаешь (visitas),
Оттуда (unde) curas выгоняешь (expellis),
Блаженство в наши льешь сердца (beatitudine corda nostra imples)
И (et) dignus domini отца (patris est).
Мы любим Феба, любим муз (Phoebum et Camenas amamus):
Они с богами нас равняют (Hi deis pares nos faciunt),
Они путь к счастью прокладают (Hi ad felicitatem viam monstrant),
Они дают нам лучший вкус (Hi gustum meliorem nobis dant);
Sed omnes haec плоды ученья (fructus doctrinae)
Conjunctae sunt всегда с томленьем... (semper cum labore)
Давно б наш юный цвет увял, (Iamdudum flos noster emarcuisset,)
Когда б ты нас не подкреплял!" (Nisi tu nos confirmares)

In carmine anno 1914 composito auctor Alfredo Godley (qui eo tempore orator Latinus universitatis Oxoniensis merebat) textum Latinum cum Anglicum miscitur. Insuper locutioni Anglicae motor bus ("laophorium") declinationem Latinam addit. Pronuntiatu Anglorum traditionali secuto, vocales Latinae cum vocalibus Anglicis mirabiliter consonant:

What is this that roareth thus?
Can it be a Motor Bus?
Yes, the smell and hideous hum
Indicant Motorem Bum!
Implet in the Corn and High[6]
Terror me Motoris Bi:
Bo Motori clamitabo
Ne Motore caedar a Bo---
Dative be or Ablative
So thou only let us live:---
Whither shall thy victims flee?
Spare us, spare us, Motor Be!
Thus I sang; and still anigh
Came in hordes Motores Bi,
Et complebat omne forum
Copia Motorum Borum.
How shall wretches live like us
Cincti Bis Motoribus?
Domine, defende nos
Contra hos Motores Bos![7]

Notae recensere

  1. Capitulum primum libri Il latino maccheronico ab Ugo Enrico Paoli (Florentiae: Felice le Monnier, 1959) compositi adiectivum macaronicus affert ("ars macaronica", "carmen macaronicum", &c).
  2. "O macaronaeam Musae quae funditis artem": Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.6; "hic macaronescam pescavi primior artem": Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.62
  3. "Scribere vadit adhuc macaronica verba nodarus": Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 2.11
  4. Vel debes in taberna sein. Videas: Allgemeine deutsche Bibliothek, Vol. 113. Chilonii 1793, p. 173.
  5. E Descriptione bursae Nicolai Pomialovski(ru) (Помяловский Н.Г. Очерки бурсы // Полн. собр. соч. СПб., 1902. С. 370). Bursa fuit seminarii in Polonia, Ucraina et Russia nomen vulgare. Seminarias ista carminibus octo constabat, ut dicitur (sed videtur iocose).
  6. Viae urbanae Oxonienses. "High Street is 'The High' ... Cornmarket Street is 'The Corn'": Max Wheeler apud ephemeridem Separated by a Common Language
  7. Alfred Godley, "The Motor Bus," in Reliquiae vol. 1 (1926)

Bibliographia recensere

  • Henricus Carolus Abr. Eichstadius, De poesi culinaria, 1731, Ienae, In libraria Braniana.
  • P. Lehmann, "Mittelalter und Küchenlatein" in Historische Zeitschrift vol. 137 (1938) pp. 197-213
  • Paolo Viti, "Ugolino Pisani da Parma: note sulla lingua della "Repetitio magistri Zanini coqui"" in P. Medioli Masotti, ed., Parma e l'Umanesimo italiano (1986) pp. 145-171

Nexus interni

Nexus externi recensere