Lathyrus clymenum (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum)[1] est planta leguminosa familiae Fabacearum. Therae Anaphesque et Carpathi in insulis Cycladicis ad cibum et pabulum colitur: ibi vulgo άρακας, litteris Latinis "aracas" appellatur, recentius et φάβα Σαντορίνης ut qui "pisum Therae" diceret. An sit eadem species quae Graecis antiquis nomine ἄρακος cognoscebatur incertum est, sed pro certo iam aetate aënea Therae et in Therasia colebatur: grana enim in effossionibus Therasiae et Acroterii reperta sunt.

Lathyrus clymenum

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Faboideae 
Tribus : Vicieae 
Genus : Lathyrus 
Species : L. clymenum 
Lathyrus clymenum 
L.[1]  
Sacculi Lathyri clymeni in insula Thera venundati
Gastronomia Theraea: pulmentum Lathyri clymeni cum cepis concisis in popina insulae Therae inlatum

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 732 (Latine)

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio
  • Anaya Sarpaki, Glynis Jones, "Ancient and Modern Cultivation of Lathyrus clymenum L. in the Greek Islands" in Annual of the British School at Athens vol. 85 (1990) pp. 363-368 JSTOR

Nexus externi recensere

  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • INPN France • USDA Plants Database
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lathyrum clymenum spectant.
  Vide "Lathyrum clymenum" apud Vicispecies.