Laserpicium, sive (nomine Graeco) silphium, fuit planta in Libya endemica, nunc exstincta, e qua et condimentum et medicamentum trahebantur antiqui. Haec planta fuit sine dubio cognata speciei Ariae (regionis Afganiae) nativae, hodie sub nomine assae foetidae (Ferula assa-foetida) cognitae, ab antiquis autem laserpicium Medicum vel Parthicum vel Syriacum nuncupatae. Verum laserpicium "Cyrenaicum" ut e Cyrenis advectum interdum nominabant, et ut potentissimum laudabant.[1]

Caulis, folia, flos laserpicii in moneta urbis Cyrenarum

Historia laserpicii recensere

 
Ferula tingitana Nonnulli autumant ferulam Tingitanam eandem plantam esse ac silphium.

De laserpicio, quod Graeci Σίλφιον vocabant, brevissime scripsit Herodotus in libro IV Historiarum: "Ab insula Platea usque ad os Syrtis silphium reperitur."[2] Plura legimus de origine et mercatura laserpicii apud Theophrastum in libro anno 310 a.C.n. scripto cuius titulus est Historia plantarum.[3] Has res repetit et Latine vertit Plinius maior in Historia naturali, de exstinctione laserpicii nonnulla adponens:

Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpicium, quod Graeci silphion vocant, in Cyrenaica provincia repertum, cuius sucus laser vocatur, magnificum in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii repensum. multis iam annis in ea terra non invenitur, quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino caulis nostra memoria repertus Neroni principi missus est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprehenditur signo: ove, cum comederit, dormiente protinus, capra sternuente crebrius. diuque iam non aliud ad nos invehitur laser, quam quod in Perside aut Media et Armenia nascitur large, sed multo infra Cyrenaicum, id quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta; quo minus omittendum videtur C. Valerio M. Herennio cos. Cyrenis advecta Romam publice laserpicii pondo XXX, Caesarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo MD.

Id apud auctores Graeciae certissimos[4] invenimus natum imbre piceo repente madefacta tellure circa Hesperidum hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum Cyrenarum, quod conditum est urbis nostrae anno CXLIII, vim autem illam per MMMM stadium Africae valuisse. in ea laserpicium gigni solitum, rem feram ac contumacem et, si coleretur, in deserta fugientem, radice multa crassaque, caule ferulaceo ac simili crassitudine. huius folia maspetum vocabant, apio maxime similia. semen erat foliaceum, folium ipsum vere deciduum. vesci pecora solita primoque purgari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum iucunda. post folia amissa caule ipso et homines vescebantur modis omnibus, decocto elixo assoque, eorum quoque corpora XL primis diebus purgante. sucus duobus modis capiebatur, e radice atque caule, et haec duo erant nomina, rizias atque caulias, vilior illo ac putrescens. radici cortex niger.

Ad mercis adulteria sucum ipsum in vasa coiectum admixto furfure subinde concutiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putrescentem. argumentum erat maturitatis colos siccitasque sudore finito.

Alii tradunt laserpicii radicem fuisse maiorem cubitali, tuberque in ea supra terram. hoc inciso profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem magydarim vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse, cadentia a canis ortu austro flante. ex his laserpicium nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consummantibus sese. hi et circumfodi solitum prodidere, nec purgari pecora, sed aegra sanari aut protinus mori, quod in paucis accidere.
– Plinius, Naturalis historia 19.38-46.

Ex opere Geographica Strabonis pro certo habemus laserpicium Cyrenaicum difficilius repertum esse temporibus Augusti, quia Nomades ea regione habitantes plantas eripuerant;[5] Plinius autem auctor est (vide citationem) laserpicium Cyrenaicum omnino exstinctum esse temporibus Neronis, illumque ipsum plantam unam superviventem recipuisse. Coqui et medici posteriores laserpicium requirentes asafoetidam receperunt. Solum Synesius Cyrenaeus episcopus, circa annum 400 scribens, "silphium" urbis suae natalis bis laudat,[6] sed an haec planta in horto suo re vera florebat omnino nescimus. Nonnulli eruditi temporis nostri voluerunt laserpicium in Africa septentrionali rursus invenire, sed frustra.

Origo et natura plantae recensere

Laserpicium natum esse "imbre piceo repente madefacta tellure circa hortos Hesperidum Syrtimque maiorem" dicit Plinius (vide supra), hancque rem anno 618 a.C.n. accidisse. Alii autem usum laserpicii ab heroe Aristaeo (qui et mel invenit), filio dei Apollinis et nymphae Cyrenes, inventum dixerunt.[7]

Figura silphii vel laserpicii vidimus in monetis urbis Cyrenarum; simile esse discimus foliis apio (ut docet Plinius), caulibus ferula (ut asseverat Dioscorides).[8]

Collectio et mercatura laserpicii recensere

E Theophrasto et Plinio discimus laserpicium originem habuisse 7 annis ante urbem Cyrenarum conditam, id est, anno 618 a.C.n. Ab eo tempore usque ad aevum Strabonis haec urbs omnem fere divitiam hausit e mercatura laserpicii, quod nonnulli vocitabant "fortunam Batti".[9] Carthaginienses autem furtim laserpicium e Libycis adquirebant et venditabant.[10]

Proprietates laserpicii recensere

Iam saeculo VI a.C.n. Graeci laserpicio usi sunt in arte culinaria; id scimus quia Solon σίλφιον laudat inter alia condimenta, σήσαμα, κόκκωνας (i.e. grana mali punici), ῥοῦν.[11] saeculis V et IV saepe laudatur a poetis comicis.[12] Ut Angli hodierni cepa utuntur, Francogalli allio, sic Graeci silphio in cibis addebant, et praecipue ut medicamentum digestivum; eo enim carebant milites Alexandri Magni qui in montibus Bactrianae iter facientes, carne haud comestibili utentes, primi illi assam foetidam invenerunt (ut asseverat Aristobulus) et in loco laserpicii insperserunt.[13] Romanis saeculi II ineuntis laserpicium bene cognitum est ut aroma vel condimentum exoticum a mercatoribus Capuae e Cyrenis advectum;[14] et illi ut medicamentum digestivum laudabant. Secundum Columellam laser in compositione oxypori intrat.[15]

In supplemento spurio libri Hippocratici De regimine acutorum laserpicium laudatur ut medicamentum nonnullis idoneum; ab aliis autem difficilius per intestinum expellitur. De hac re adnotationem facit Galenus in commentario suo.[16] Plinius multas informationes e fontibus variis trahit de usu medicinali laserpicii; admittit autem medicos et apothecarios eo tempore laserpicium Syriacum vel Parthicum aut Medicum (id est, asafoetidam) pro Cyrenaico substituere.

Imbre et silphium venit primo, ut dictum est. ex Syria nunc hoc maxime inportatur, deterius Parthico, sed Medico melius,[17] extincto omni Cyrenaico, ut diximus. usus silphii in medicina foliorum ad purgandas vulvas pellendosque emortuos partus; decocuntur in vino albo et odorato, ut bibatur mensura acetabuli a balneis. radix prodest arteriis exasperatis, collectionibus sanguinis inlinitur. sed in cibis concoquitur aegre, inflationes facit et ructus. urinae quoque noxia est, suggillatis cum vino et oleo amicissima et cum cera strumis. verrucae sedis crebriore eius suffitu cadunt.

Laser e silphio profluens quo diximus modo inter eximia naturae dona numeratum plurimis compositionibus inseritur, per se autem algores excalfacit, potum nervorum vitia extenuat. feminis datur in vino et lanis mollibus admovetur vulvae ad menses ciendos. pedum clavos circumscariphatos ferro mixtum cerae extrahit. urinam ciet ciceris magnitudine dilutum. Andreas spondet copiosius sumptum nec inflationes facere et concoctioni plurimum conferre senibus et feminis, item hieme quam aestate utilius, et tum aquam bibentibus. cavendum, ne qua sit exulceratio intus. ab aegritudine recreationi efficax in cibo; tempestive enim datum cauterii vim optinet, adsuetis etiam utilius quam expertibus. extera corporum indubitatas confessiones habent: venena telorum et serpentium extinguit potum; ex aqua vulneribus his circumlinitur, scorpionum tantum plagis ex oleo, ulceribus vero non maturescentibus cum farina hordeacia vel fico sicca, carbunculis cum ruta vel cum melle vel per se visco superlitum, ut haereat; sic et ad canis morsus; excrescentibus circa sedem cum tegmine punici mali ex aceto decoctum, clavis, qui volgo morticini appellantur, nitro mixto. alopecias nitro ante subactas replet cum vino et croco aut pipere ac murium fimo et aceto. perniones ex vino fovet et ex oleo coctum; inponitur sic et callo, clavis pedum superrasis; praecipuae utilitatis contra aquas malas, pestilentes tractus vel dies; in tussi, uva, fellis veteri suffusioni, hydropicis, raucitatibus; confestim enim purgat fauces vocemque reddit. podagras in spongea dilutum posca lenit. pleuriticis in sorbitione vinum poturis datur, contractionibus, opisthotonicis ciceris magnitudine cera circumlitum. in angina gargarizatur. anhelatoribus et in tussi vetusta cum porro ex aceto datur; at ex aceto his, qui coagulum lactis sorbuerint, praecordiorum vitiis syntecticis, comitialibus cum vino, in aqua mulsa linguae paralysi. coxendicibus et lumborum doloribus cum decocto melle inlinitur.

Non censuerim, quod auctores suadent, cavernis dentium in dolore inditum cera includi, magno experimento hominis, qui se ea de causa praecipitavit ex alto. quippe tauros inflammat naribus inlitis, serpentes avidissimas vini admixtum rumpit; ideo nec inungui suaserim, cum Attico licet melle praecipiant.
– Plinius, Naturalis historia 22.100-106.

Notae recensere

  1. Dioscorides, Materia medica 3.80; Columella, Rei rusticae libri 12.59.4-5.
  2. Herodotus, Historiae 4.169; cf. Plinius, Naturalis historia 5.33.
  3. Theophrastus, Historia plantarum 6.3, 9.1.4, 9.1.7.
  4. Hic incipit Plinius e Theophrasto (sed sine nomine auctoris) extrahere.
  5. Strabo, Geographica 17.3.22.
  6. Synesius Cyrenaeus, Epistulae 106, 134.
  7. Scholia in Aristophanis Equites 894.
  8. Dioscorides, Materia medica 3.80.
  9. Strabo, Geographica 17.3.20; Hermippus fragmentum 63 Kock; Eubulus fragmentum 19 Kock; Synesius Cyrenaeus, Epistulae 134.
  10. Strabo, Geographica 17.3.20; Antiphanes fragmentum 88 Kock.
  11. Solon fragmenta 39-41 West.
  12. Hermippus fragmentum 63 Kock; Antiphanes fragmentum 216 Kassel & Austin; Alexis fragmenta 132, 138, 191, 193 Kassel & Austin; etc.
  13. Aristobulus, Res gestae Alexandri apud Arrianum, Anabasis Alexandri 3.28.
  14. Plautus, Rudens 629-634.
  15. Columella, Rei rusticae libri 12.59.4.
  16. De regimine acutorum: notha 18; Galenus, In libro de regimine acutorum commentum 15.877-878.
  17. Vide Assa foetida.

Bibliographia recensere

Fontes antiqui
Eruditio