Lars (aut Sp.)[1] Herminius Coritinesanus (Aquilinus) (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia recensere

Pater vel avus eius Titus Herminius Aquilinus, consul anni 506 a.C.n. erat neque alios nomine Herminii nobis noti sunt.

Cursus honorum recensere

Herminius anno 448 a.C.n. una cum Tito Verginio Tricosto Caeliomontano consul Romanus electus est. Consules "nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere"[2].

Notae recensere

  1. Cum Titus Livius, ab urbe condita, III 65 eum Spurium vocat, apud Dionysium Halycarnessensem (XI 51) Lar et apud Diodorum Siculum (XII 11) Lars - nomen Etruscum - legimus.
  2. Livius, loc. cit.


Antecessores:
Lucius Valerius P.f. Poplicola Potitus et Marcus Horatius Barbatus
Consul
448 a.C.n.
cum
Tito Verginio Tricosto Caeliomontano
Successores:
Marcus Geganius M.f. Macerinus et Gaius Iulius (Iullus?)