Laocius[1] (Sinice 老子, Pinyin Lǎozǐ) fuit philosophus poetaque Sinensis magni momenti. Qui notus est praecipue tamquam auctor libri Tao Te Ching et fundator Taoismi philosophia mixti, tamquam deus in Taoismo religioso inque fidibus Sinensibus traditionalibus. Et nobiles et vulgares homines adfirmabant eum proavum fuisse, praecipue tempore imperatorum Tang. Etsi id falso adfirmetur, monstratur tamen momentum Laocii in moribus Sinensibus inventum.[2]

Wikidata Laocius
Res apud Vicidata repertae:
Laocius: imago
Laocius: imago
Nativitas: 6. saeculum a.C.n.; Chu
Obitus: 5. saeculum a.C.n.; Sinae
Patria: Familia Zhou

Familia

Genitores: Li Jing; Xiāntiān Empress
Proles: Li Zong
Laocius in Yinxi incidit.
Confucius in Laocium incidit. Shih Kang, domus Yuan.
Laocius in Myths and Legends of China E. T. C. Werner pictus.

Nomina recensere

Fertur Laocio nomen privatum esse Li Er (李耳, antiqua  Nə,[3] hodierna Lǐ Ěr), nomen comitatis Boyang (trad. 伯陽, simp. 伯阳, antiqua *Pʕrak-lang, hodierna Bóyáng). Post eius mortem, nomen commune fuit Li Dan (李聃, Lǐ Dān).[4][5][6] Laozi ipsum nomen est honorificum, 老 (antiqua *rʕu′, 'vetus, honorabilis [3]) et 子 (antiqua *tsə′, "dominus"[3]).

Tamquam homo divinus veneratur nomine "supremus honorabilis dominus" (太上老君 Tàishàng Lǎojūn)[7], tamquam unus quoque ex Tribus Puris. Tempore domus Tang tributum est titulus "supremus secretus primariusque imperator" (太上玄元皇帝, Táishāng Xuānyuán Huángdì).

Vita recensere

Medio saeculo vicesimo consensus inter scholasticos apparuit historiam Laocii dubiam esse, et Tao Te Ching summam esse adagiorum a multis hominibus conductorum. Alanus autem Watts ammonuit ut cautiores fuissent scholastici, dixitque morem apud scholasticos esse posse historias hominum spiritualium religiosorumque maiorum dubitare, sentiens haec haud satis sciri vel adhuc vel unquam ut pro certo res haberetur.

Antiquissima historiarum Laocii a primo saeculo a.C.n. procedit, apud Registrum Magni Chronographi a Sima Qian conductum.

Fabulae narrant et spectata face caelestis matrem Laocii eum concepisse, et eum in utero septuaginta annos mansisse, matreque in pruno innitente filium barba longa cana et auris longis natum esse.[8][9]

Opera recensere

Laocius more maiorum dicitur scripsisse Tao Te Ching, sed non pro certo habetur.[10][11]

Laocius scripsit Tao Te Ching paradoxis, comparatione, iteratione, concinnitate, verbis similiter desinentibus, et numeris ut linguam cogitationemque cotidianam castigaret.[12]

Tao Te Ching describit Tao (“viam” vel "ratio" ad verbum), quae matrix omnibus est. Iuxta Tao Te Ching, hominibus praecipuus ordo in Tao non dantur. Homines autem voluntatem habent et saepe agunt contra Tao. Tao Te Ching hortatur homines ut nativum statum restituant.[13]

Notae recensere

  1. Nomen sub hac forma Latina in textibus vernacularibus legitur, e.g. "the three great philosophers of the Far East, Confucius, Mencius and Laocius" (W. E. Soothill, The Analects of Confucius [Yokohama, 1910] p. 17)
  2. Simpkins & Simpkins (1999), p. 12
  3. 3.0 3.1 3.2 William Baxter et al., "Baxter–Sagart Old Chinese Reconstruction". 20 Feb 2011. Accessum 17 Jan 2014.
  4. Luo (2004), p. 118
  5. Kramer 1986: 118.
  6. Kohn 2000: 2.
  7. https://web.archive.org/web/20181214092456/http://sacu.org/daovirtue.html
  8. Simpkins & Simpkins 1999: 11–12.
  9. Morgan 2001: 303.
  10. Simpkins & Simpkins (1999), pp. 11–13
  11. Morgan 2001: 223.
  12. Kohn 2000: 22.
  13. Ivanhoe & Van Nording 2005: 162.

Nexus externi recensere