Landsknecti[1] (n. sing. Landsknectus (-i, m.), a Theodisco Landsknecht, quod terrae-Land[s]- servus-Knecht- significat) fuerunt mercenarii sive milites stipendiarii Sacri Romani Imperii saeculi XV et saeculi XVI. Landsknecti in agminibus militum contariorum pugnabant, sed erant milites emeriti inter contarios qui ensibus longis ac ambabus manibus ferendis pugnabant, et doppelsöldner vocabantur, ideo quod duplex stipendium accipere solebant.

Landsknecti pugnantes in Helvetios.

Etymologia verbi recensere

Verbum Germanicum Landsknecht primum in documentis Helveticis anno 1486 apparuit[2] Helvetii distinguebantur inter terram vel planitiem (Land) et montes (Gebirge). Landsknecti vel Landsknechte ergo erant milites terrani, qui pugnabant contra milites montanos Helveticos. Iam exinde circa ab anno 1500 error apparuit, quo "Lanzknecht" pro lanceario, qui lancea sive conto pugnat, interpretatur. Knecht sive "servus" indicat fortasse quod Landknecti apud Caesarem serviebant. Milites Germanici seipsos in bellis orbis terrarum Landser appellabant quod verbum fortasse a Landsknecht derivatum est.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Landsknectos spectant.

Notae recensere

  1. Dissertationum miscellanearum "pentas" Von Johann Heinrich Hottinger
  2. Textus editus in municipio "Hadersdorf-Kammern" (Germanice)