Lacus Malavianus[1] vel Niassa[2] (Anglice Nyasa in Tanzania, Lusitane Niassa in Mozambico appellatus) est lacus inter Malavium, Mozambicum, et Tanzaniam situs, una ex Magnis Lacubus Africanis et corpus aquae maxime australe in Valle Chasmatis Africae Orientalis, magno systemate geologico.

Despectus in Lacum Malavianum ex satellite. Septentriones in angulo in dextra superiori imaginis parte sunt.
Topographia umeri chasmatis Lacus Malaviani.
Chasma Africae Orientalis (rubrum) cum lacubus Vallis Magni Chasmatis, Malavio ad australem pertinente.

Descriptio recensere

Lacus Malavianus est quarta a maximo aquae dulcis lacu in mundo per volumen aestimatus, nonus a maximo mundi lacu per aream aestimatus, et tertius a maximo et secundus ab altissimo lacu in Africa. Plures species piscium in Lacu Malaviano quam in alio lacu habitant,[3] inter quas saltem 700 cichlidarum species.[4] Mozambicana lacus pars copia naturalis a rectione Mozambici die 10 Iunii 2011 rite declaratus est,[5] atque in Malavio, pars lacus in Viridario Nationalis Lacus Malaviani comprehenditur.[3]

Lacus Malavianus est lacus meromicticus, quod significat strata suarum aquarum inter se non miscere. Continua aquae Lacus Malaviani stratificatio et finis aquarum oxicarum et anoxicarum (quod ad oxygenium in aqua pertinent) per proclivitates thermales chemicasque conservantur.[6]

Shire flumen de lacu defluens aquas eius in Zambezi fert.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. "Lacus Malavianus": Lexicon interretiale apud Alcuinum
  2. Acta Apostolicae Sedis, Vol. 9, pars 2, 1917, p, 497; Entomologische Nachrichten, vol. 14-15, 1888, p, 96; Rerum aethiopicarum scriptores occidentales inediti a saeculo XVI ad XIX, vol. XII, 1912, p. V; Latinitas, XX, 1972. 119. Antea etiam Masura (v. Latinitatem et rerum Aethiopicarum scriptores).
  3. 3.0 3.1 "Protected Areas Programme". United Nations Environment Programme, World Conservation Monitoring Centre, UNESCO. October 1995 .
  4. Turner et al 2001.
  5. WWF (10 Iunii 2011). "Mozambique’s Lake Niassa declared reserve and Ramsar site" Retrieved 17 Iulii 2014.
  6. Pilskaln 2004.

Bibliographia recensere

  • Fryer, Geoffrey. 2006. "Evolution in ancient lakes: radiation of Tanganyikan atyid prawns and speciation of pelagic cichlid fishes in Lake Malawi." Hydrobiologia 568, no. 1 (September): Supplement, 131–42.
  • Konings, Ad. 1990. Konings's book of cichlids and all the other fishes of Lake Malawi. Neptune City Novae Caesareae: T.F.H. Publications. ISBN 0866225277.
  • Pilskaln, C. H. 2004. "Seasonal and Interannual Particle Export in an African Rift Valley Lake: A 5-Yr Record from Lake Malawi, Southern East Africa." Limnology and Oceanography 49 (4), 964–77. doi:10.2307/3597647.
  • Turner, Seehausen, Knight, Allender, et Robinson. 2001. "How many species of cichlid fishes are there in African lakes?" Molecular Ecology 10: 793–806.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Malavianum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 12°11′0″S 34°22′0″E • OpenStreetMap • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия