Laches (Graece Λάχης) est opus more dialogi a Platone philosopho confectum. In numero dialogorum inter mortem Socratis et primum Platonis iter in Siciliam scriptorum numeratur, in quibus de virtute atque de generibus actuum virtutis agitur.

Initium Lachis in veterrimo codice medii aevi, Codex Clarkianus

Patribus exercitia militaria filiorum una observantibus Lysimachus sermonem proponit de optima filiorum cura, ut viri boni ac probi fiant. A controversia sequente imperatorum Niciae et Lachis de necessitate talium exercitiorum sermo incipit cum Socrate. Intersunt etiam viri illustres atque nobiles Athenienses Lysimachus et Melesias eorundemque ambo filii. Mox Socrate ducente, quid ipsa fortitudo sit, quaeritur, sed definitio huius virtutis conloquentibus non contingit. Post nonnullos conatus rationes atque argumenta et probandi et repudiandi hunc dialogum confessione nescientiae suae finiunt. Reperimus manifestam quae Graece appellatur aporia, haud secus atque in ceteris dialogis huius partis operum Platonis.

Nexus externi recensere

  • Textus dialogi in situ Perseus Digital Library (Graece, Anglice)