Kitaigorod[1] (Russice Китайгород) est historica Moscuae regio, Cremlino et Foro Pulchro adiacens, in ripis Mosci et Iausae fluminum sita. Muris lapideis annis ab 1535 ad 1538 munita est; saeculis autem XIX et XX muri destructi sunt, et nunc eorum fragmenta parva manent.

Kitaigorod in tabula Matthaei Meriani Senioris colore flavo indicatur.

Notae recensere

  1. Adriani Romani Parvum theatrum urbium..., Francoforti 1595, p. 286. Vel Kitaygorod, — Abraham Göllnitz Compendium geographicum, Amstelodami 1649, p. 192 (Textus apud Google Books)

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 55°45′21″N 37°37′26″E