Kim Peek (natus 11 Novembris 1951 in Civitate Lacus Salsi, Uta, CFA, mortuus 19 Decembris 2009) fuit, quod savant cum abilitate memoriae eudeticae nominatur. Damno cerebelli passus est, quo fiebat ut ambulare non disceret antequam quattuor annorum esset, et intellegentia eius multo debilior esset quam ceterorum, sed textus fere 12 000 librorum memoria teneret. Legere valebat iam 1,5 annorum natus et potuit totum librum celerrime memoriter discere ita, ut oculo sinistro paginam sinistram perspiceret, dextro autem oculo dexteram.

Peek anno 2007

Pellicula Rain Man anno 1988 edita partim posita est in vita Kim Peek. Barry Morrow scriptor pelliculae convenit eum anno 1984, etiam Dustin Hoffman, qui partes primas egit, eum convenit. Marrow, cui praemium Academiae ob scriptionem pelliculae datum est, praemium dedidit Kim Peek. Ob pelliculam etiam Kim haud mediocriter innotuit et in varios locos ambivit facultatem suam demonstrans.

Kim Peek obiit anno 2009 infractu cordis.

Vide etiam recensere

Nexus externi recensere