Key West Butterfly and Nature Conservatory

Key West Butterfly and Nature Conservatory ('Conservatorium Papilionum et Naturae Caionis Ossis'), in 1316 Via Duval Caione Os in insula Floridae situm, est hortus zoologicus papilionum qui a quinquagunta ad sexaginta species papilionum vivorum ex variis mundi regionibus conservat in habitatione a vitro inclusa, ubi clima temperatur.

Canaria factoris rubri femina, una ex variis avibus in conservatorio conservatis.

Conservatorium, anno 1992 constituta,[1] plantas florentes, cataractas fluentes, et arbores comprehendit. Sunt nonnullae species avium quae cum papilionibus amice vivunt, sicut canariae factoris rubri, Taeniopygiae guttatae, Estrildidae generis Uraeginthi, et Coturnix chinensis.[2]

Adest sedes educationis ubi salutatores varias erucas vivas dum vescuntur et in eorum plantis crescunt proxissime observare possunt.[3]

Notae recensere

Nexus externi recensere